Serranidae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Cromileptes altivelis - Paddelbarsch - Panther grouper.jpg

Classis : Actinopterygii 
Ordo : Perciformes 
Subordo : Percoidei 
Superfamilia : Percoidea 
Familia : Serranidae 
Innamura & Yabe, 2002
   
Synonyma
Grammistidae

Serranidae sunt magna piscium marinorum familia ordinis Perciformium, cui sunt circa 450 species in 64 genera digestae, insigniter inter quas magni subfamiliarum Epinephelinarum et Serraninarum pisces. Quamquam multae harum species sunt parvae, aliquando minus quam 10 centimetra longae, Epinephelus lanceolatus est unus ex maximis Osteichthyibus in orbe terrarum repertis, ad 2.7 metra longus et ad 400 chiliogrammata pondere crescens.[1]

Proprietates[recensere | fontem recensere]

Multis Serranidarum speciebus sunt clari colores, et multae ex maioribus speciebus pro cibo a piscatoribus commercii capiuntur. Plurimae supra scopulos in aquis tropicis et subtropicis secundum litora inveniuntur. Serranidae plerumque sunt robustae, magnis oribus et parvis spinis in tegminibus branchiarum praeditae. Plurimis sunt nonnulli dentium acutorum ordines, usitate ut paria inusitatorum dentium sicut dentes canini qui ex maxilla inferiori protrudunt.[2]

Omnes Serranidae sunt carnivorae. Quamquam nonnullae species, praecipue in subfamilia Anthiinarum, solum zooplanctone, maior pars piscibus et crustaceis vescuntur. Usitate sunt praedatores insidiarum, qui se in scopulo celantes ad capiendam praedam transientem provolant. Colores clari fortasse sunt genus camouflage? confundentis, linearum tigridis similes.[2]

Multae species sunt hermaphroditae protogynosae,? quae feminae vitam incipiunt, sed mares senes fiunt.[2] Permulta ova gignunt, et larvae sunt planctonicae, plerumque se cum fluminibus oceanicis ferentes, donec parant se cum numeris adultis coniungendos.

Classificatio[recensere | fontem recensere]

Familiaris Anthiinarum species, Pseudanthias squamipinnis, est parva, colorata, planctivora, socialis.

Tempora generum[recensere | fontem recensere]

Tabula Anglice signata.

QuaternaryNeogenePaleogeneHolocenePleist.Plio.MioceneOligoceneEocenePaleoceneNeanthiasSerranusCentropristisSerranopsisProserranusQuaternaryNeogenePaleogeneHolocenePleist.Plio.MioceneOligoceneEocenePaleocene

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Epinephelus lanceolatus". FishBase. Ed. Ranier Froese and Daniel Pauly. Maius 2012 version. N.p.: FishBase, 2012.
  2. 2.0 2.1 2.2 John E. Randall (1998). J. R. Paxton & W. N. Eschmeyer. ed. Encyclopedia of Fishes. San Diego: Academic Press. pp. 195–199. ISBN 0125476655 .

Nexus externi[recensere | fontem recensere]