Aqua marina

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Aqua marina in Freto Malaccensi.

Aqua marina est aqua in mari vel oceano. Aqua marina in Oceano Mundi salinitatem plusve minusve habet circa 3.5 centesimarum (35 grammata/litrum, vel 599 mM). Hoc significat quodque aquae marinae chiliogramma (circa litrum per volumen) circa 35 grammata salum dissolutorum habere, plerumque natrii (Na+) et chloridi (Cl) iontium. Densitas apud superficiem est circa 1.025 g/millimetrum. Aqua marina est aqua dulci aquaque pura (densitatis 1.0 g/ml apud 4 C) densior, quia sales dissoluti massam addunt sine voluminin insigniter contribuendo. Punctum gelationis aquae marinae decrescit dum concentratio salis crescit. Ea salinitate quotidiana circa –2 C conglaciat.[1] Frigidissima aqua marina nota (statu liquido) fuit –2.6 C, in flumine sub monte glaciei Antarctico anno 2010 observata.[2]

Geochemia[recensere | fontem recensere]

Thermalis aquae marinae conductivitas est 0.6 W/mK apud 25 C et salinitatem 35 g/kg.[3] Conductivitas thermalis deminuitur cum salinitas crescat et crescit cum temperatura crescat.[4]

Salinitas[recensere | fontem recensere]

Media salinitas annua superficiei maris per Oceanum Mundi. Data ex World Ocean Atlas.[5]
Salinitas (Anglice signata).

Quamquam plurimum aquae marinae salinitatem inter 3.1 centesimas et 3.8 centesimas habet, salinitas aquae marinae per orbem terrarum aliquando magis variatur. Ubi fit mixtura, cum aqua dulcis ex oribus fluminum vel prope montes glaciales liquefacientes, aqua marina multo minus salsa fieri potest. Salsissimum mare apertum est Mare Rubrum, ubi evaporatio rapida, praecipitatio minor, effluxus fluviatilis, et circulatio inclusa aquam inusitate salsam faciunt. Salinitas in remotis aquae corporibus (exemplum gratia, in Mari Mortuo) multo maior fieri potest.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]