Menestor
Appearance
Menestor Sybarita, litteris Graecis Μενέστωρ Συβαρίτης, inter Pythagoreos ordinatus, saeculo V a.C.n. ut videtur florens, primum fuisse censetur omnium qui de re botanica Graece scripserint. Singulum testimonium de eo apud Iamblichum, fragmenta operis eius pauca nobis servantur apud Theophrastum.
Enumeratio testimoniorum et fragmentorum
[recensere | fontem recensere]- Iamblichus, De vita Pythagorea 267: Menestor inter Sybaritas Pythagoreos ordinatur
- Theophrastus, Historia plantarum 1.2.3: fluida in plantis convecta ab aliis variatim, a Menestore semper "ὀπός" appellata
- — — 5.9.6: hederam maxime respirare, celerrime ignem excitare
- Theophrastus, De causis plantarum 1.17.3: morum tardius propter clima germinare, cito propter plantae infirmitatem fructificare
- — — 1.21.5-7 plantas calidissimas esse quae in aqua habitant schoenum calamum cyperum, quare hieme non enecari; inter cetera ea quae in frigidis locis durare possint ut piceam pinum cedrum iuniperum hederam; super hac nec nivem permanere propter calorem; eandem flexuosam esse quia calore medullae contorqueatur etc.
- — — 2.4.3: agrum pinguissimum nulli stirpi commodum quia magis exsiccat
- — — 6.3.5: sapores infinitos esse
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Editiones testimoniorum et fragmentorum
- 1906 : "22. Menestor" in H. A. Diels, W. Kranz, edd., Die Fragmente der Vorsokratiker (1a ed., 1903; 4a ed., 1922; 6a ed. 1951-1952) 2a ed. vol. 1 pp. 219-220
- 1988 : Jean-Paul Dumont, ed., Les Présocratiques pp. 443-445, 1331-1332
- 1989 : "32. Менестор" in А. В. Лебедев, interpr., Фрагменты ранних греческих философов
- Eruditio
- Suzanne Amigues, interpr., Théophraste: Recherches sur les plantes: À l’origine de la botanique (Lutetiae: Belin, 2010. ISBN 978-2-7011-4996-7) p. 7 n. 10, p. 200 n. 35, p. 215
- Wilhelm Capelle, "Menestor redivivus" in Rheinisches Museum vol. 104 (1961) pp. 47-69
- Adrianus Spigelius(nl), Isagoges in rem herbariam libri duo (Lugduni Batavorum: Elzevir, 1633) pp. 24-25
- Leonid Zhmud, "Aristoxenus and the Pythagoreans" in Carl A. Huffman, ed., Aristoxenus of Tarentum: Discussion (New Brunswick: Transaction Publishers, 2012) p. 223 ff. (Paginae selectae apud Google Books)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "Menestor Sybarita" apud Répertoire des sources philosophiques antiques
- "22. Menestor" (versio Francogallica operis Diels-Kranz)