Hasmonaei

E Vicipaedia

Hasmonaei (Hebraice חַשְׁמוֹנַאִים Ḥašmōna'īm vel Chaschmōna'īm) est nomen domus regiae secundo et primo saeculo a.C.n. in Iudaea, quae seditione Maccabaeorum anno 167 a.C.n. orta civitatem Iudaicam sui iuris in regione Palaestina condidit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Auctor domus sacerdos Matthatias habetur[1], qui, ut Flavius Iosephus tradit, filius cuiusdam Asamonaei (Ασαμωναίος) fuit[2]. Filius eius Iudas postea Maccabaeus dictus est (Aramaice יהודה המכבי Y'hudhah HaMakabi, Latine "malleus"), verus domus auctor autem erat frater eius, ethnarches Simon. Maccabaei seditionem (167–160 a.C.n.) contra imperium Seleucidarum atque hellenismum partim invitis ingestum commovit.

Hasmonaei, qui erant simul reges ac pontifices, regnum sacerdotale religione nisum condiderunt. Anno 63 a.C.n. regnum a Pompeio occupatum libertatem amisit. Hasmonaeiis tantum munus pontificis remansit. Quod domui auctoritatis reliquum fuerat, anno 37 a.C.n. Herode Magno a senatu Romano rege Iudaeae facto elapsum est.

Hasmonaei noti[recensere | fontem recensere]

Reges
Pontifices ab anno 63 a.C.n.
Alii gentiles

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Andreas Hartmann: Könige und Hohepriester. Das Reich der Hasmonäer in Judäa. In: Kay Ehling, Gregor Weber (ed.): Hellenistische Königreiche. von Zabern, Darmstadiae 2014, ISBN 978-3-8053-4758-7, p. 147–153.
  • Walter Otto: Hasmonaeer. In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Vol. VII,2, Stuttgardiae 1912, coll. 2491–2501.
  • Eyal Regev: The Hasmoneans. Ideology, archaeology, identity (= Journal of ancient Judaism. Supplements. Vol. 10). Vandenhoeck & Ruprecht, Gottingae 2013, ISBN 978-3-525-55043-4.
  • Julia Wilker: A Dynasty without Women? The Hasmoneans between Jewish Traditions and Hellenistic Influence. In: Altay Coşkun, Alex McAuley (ed.): Seleukid royal women. Creation, representation and distortion of Hellenistic queenship in the Seleukid empire. Steiner, Stuttgardiae 2016, ISBN 978-3-515-11295-6, p. 231ss.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Hasmonaeos spectant (Hasmonean, Hasmonean dynasty).