Latinitas nondum censa

Ioannes de Erleia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Ioannes de Erleia sive Erlega (vulgo Jehan d'Erlée; natus anno circiter 1155/1165; mortuus anno fere 1231) fuit ab anno fere 1188 scutarius Guillelmi Marescalli; quo mortuo is res gestas Guillelmi enarravit, documentis fortasse insuper praebitis, illo scriptori qui iussu Guillelmi iunioris vitam patris in versibus Anglonormannicis composuit titulo Histoire de Guillaume le Maréchal. Ioannes de Erleia, sine prole mortuus, haeredem fratrem Henricum de Erleia habuit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Paul Meyer, ed., Histoire de Guillaume le Maréchal, comte de Striguil et de Pembroke, régent d'Angleterre (Lutetiae: Société de l'Histoire de France, 1891-1901) vol. 3 pp. xiv-xix et passim Textus apud Gallica


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.