Ravus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Ravus

Ravus vel ravidus, nomen coloris est, laete fusco propinqui vel fulvo obscurato[1], interdum et cano[2].

In Latinitate classica[recensere | fontem recensere]

Oculos arietis Varro ravos nominat[3]; saepius de oculis humanis dicitur, ut apud Ovidium[4]. Paulus Diaconus explicat, ut ravi coloris oculi appellentur, qui sunt inter flavos et caesios[5]. Cicero mare interdum ravum videri dicit[6], Horatius lupam et leonem sic describit[7].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Libellus de coloribus Antonii Thylesii, cap. XI.
  2. M. Kirpicznikov et N. Zabinkova, Lexicon Rossico-Latinum in usum botanicorum, Leninopoli 1977, s.v. серо-желтый.
  3. De re rustica II 2, 4; II 9, 3.
  4. Si paetast, Veneri similis, si rava, Minervae (Ars amatoria II 659).
  5. Festi epitome, p. 272M.
  6. Lucullus 105.
  7. Carmina III 27, 3; epodi XVI 33.

In Latinitate biologica[recensere | fontem recensere]

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Bullet yellow.png Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.
Colores Latini: series paginarum brevium