Jump to content

Rex sacrorum

E Vicipaedia

Rex sacrorum vel rex sacrificolus[1] in religione Romana patricius sacerdos erat. Uxor eius regina sacrorum dicebatur atque ipsa sua sacra faciebat. In antiquissimo ordine sacerdotum rex sacrorum primus erat. Quamquam enim aetate historica Romanae civitatis religionis caput erat pontifex maximus, tamen Festus[2] scribebat in ordine sacerdotum, auctoritatem summam penes regem sacrorum fuisse, secundum locum obtinuisse flamines maiores. Antiquitus in Regia habitabat[3], quam Augustus postea Vestalibus dedit[4].

Reges Romani non tantum iudices et imperatores erant sed etiam sacri sacerdotes. Postquam Roma expulsi sunt, ius iudicandi et imperandi ad consules, sacra vero et caerimoniae, quibus regem praesidere oportebat, ad novum sacerdotem transierunt qui rex sacrorum dictus est. Nomen enim rex servatum est, sive sanctitatis causa, ut historici antiqui voluerunt, sive potius religioso scrupulo ne dei deminuto titulo offenderentur. Nonne summus sacerdos Dianae Aricinae similiter rex Nemorensis appellabatur ? Idem Athenis evenerat ubi unus ex archontibus archon rex dicebatur et anni sui eponymus erat. Ne tamen verus rex sibi videatur esse rex sacrorum sacerdotio suo per omnem vitam vacare debebat nec ei magistratum civilem vel militarem gerere licebat[5]. E patricio ordine a pontificibus eligebatur et in comitiis calatis inaugurabatur[6]. Confarreatis parentibus natum et ipsum uxorem confarreatione duxisse necesse erat[7]. Aliis quoque religionibus et interdictis tenebatur : exempli gratia diebus festis nefas ei erat hominem operae deditum videre[8]. Ipso facto in collegium pontificum cooptatabatur. Quae omnia ei communia cum flaminibus maioribus erant. Ut flamines maiores enim rex sacrorum e civitate hominum egressus cultui deorum velut consecratus erat. Illa interdicta tempore principatus tandem paulatim relaxata sunt. Quamquam sub dicione summi pontificis positus erat, tamen in nonnullis caerimoniis adhuc apparebat principem locum in sacerdotibus olim obtinuisse regem sacrorum[9].

Dionysius Halicarnassensis nobis nomen primi regis sacrorum tradidit, Manium Papirium[10], L. Iunio Bruto L. Tarquinio Collatino consulibus creatum. Secundo saeculo a.C.n. ineunte nomina Cn. Cornelii Dolabellae et P. Cloelii Siculi accepimus[11], Ciceronis tempore Lucii Claudii[12].

Quibus ritibus praefuerit

[recensere | fontem recensere]

Die Agonali mensis Ianuarii (9 Ianuarii) rex sacrorum ariete deo Iano sacrificabat[13]. Item omnibus Kalendis sacrificabat[14] et comitiis calatis in Capitolio ad Curiam Calabram praesidebat quibus futurae Nonae, postea Nonis futurae feriae reliqui mensis a pontifice minore plebi proclamabantur. Regina sacrorum et ipsa Kalendis Iunoni in Regia porca vel agna sacrificabat[15]. Quia Kalendae Iano et Iunoni sacrae erant[16], nonnulli eruditi homines, ut Iohannes Bayet[17], sacerdotem Iani esse regem sacrorum existimavere, acriter contradicentibus aliis eruditis, ut Georgius Dumézil[18].

Die festo cui nomen Regifugium erat (24 Februarii), rex sacrorum postquam sacra in Comitio perfecerat fugam simulabat. Quapropter Ovidius[19] et sine dubio plerique aequales eius ita expulsionem Tarquinii Superbi, ultimi regis, commemorari credebant. Nonnulli docti antiquarii, ut Festus, iam cum eo dissentiebant et moderni historici religionum omnino negant ita fuisse ; tamquam antiquissimum ritum temporum renovatorum ad annum exeuntem pertinentem interpretari malunt. Fortasse hac fuga simile quoddam significabatur atque rege Nemorensi Ariciae a successore victo et necato. Regifugio alter dies festus respondebat Poplifugium dictum (5 Iulii).

Duo alii dies (24 Martii et 24 Maii) in fastis litteris QRCF inscripti sunt, quae ita a Varrone[20] supplebantur : Quando Rex Comitiavit Fas, quae locutio ad Comitia Calata spectare videtur.

  1. Titus Livius II,2 et VI,41,9.
  2. Festus on the ordo sacerdotum, 198 in the edition of Lindsay.
  3. Gary Forsythe, A Critical History of Early Rome: From Prehistory to the First Punic War (University of California Press, 2005), p. 136 online.
  4. Dio Cassius 54.27.
  5. Dion. Hal. V,1. Titus Livius XL,42,8.
  6. Aulus Gellius XV,27,1. Titus Livius XL,42,8.
  7. Gaius, Institutes I,112.
  8. Macrobius, Sat. I,16,9.
  9. Aulus Gellius X,15,21. Varro LL VI,3,12.
  10. Ant. Rom. V,1.
  11. Titus Livius XL,42.
  12. Cic., Har. Resp. 12.
  13. Ovidius, Fasti I,333-334. Varro, LL VI,3,12.
  14. Macrobius, Sat. I,15,9-12.
  15. Macrobius I,15,19.
  16. Renard Marcellus. Aspects anciens de Janus et de Junon. In: Revue belge de philologie et d'histoire. Tomus 31 fasc. 1, 1953. pp. 5-21.[1]
  17. Histoire politique et psychologique de la religion romaine, Payot, 1969.
  18. La religion romaine archaïque : avec un appendice sur la religion des Étrusques, Payot, 1974.
  19. Fasti II,685-852.
  20. Lin. Lat VI,4,31.


Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]
  • Charles Goldberg, "Priests and Politicians: rex sacrorum and flamen Dialis in the Middle Republic", Phoenix, 2015: 334-354