Gerhardus Marquordt

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gerhardus Augustus (Theod. Gerhard August) Marquordt (natus 7 Iunii 1881 vico Wierde apud Brunsvicum, mortuus 18 Novembris 1950 Brunsvici) vir publicus Germaniae et sodalis DVP fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Marquordt anno 1900 Brunsvici maturitatem adeptus est et deinde Tubinga et Berolini iurisprudentiae studebat. Anno 1907 secundam probationem accepit ac deinde minister publicus Rei Publicae Brunsvici factus est. Annis 1930 - 1945, post cursum honorum finitum iterum minister publicus erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Marquordt, qui sodalis DVP fuit, annis 1924 - 1927 praeses ministrorum Rei Publicae Brunsvici fuit et annis 1929 - 1933 legatus senatus terrae huius regionis fuit. Cum milites Britannici 12 Aprilis 1945 Brunsvicum urbem expugnavissent, Marquordt primo ab eis praeses ministrorum nominatus est, sed paucis diebus post dimissus et incarceratus est[1]. Anno 1946 liberatus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]