Iosephus Oerter

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Iosephus (Theod. Josef vel Sepp) Oerter (natus 24 Septembris 1870 Aciliae Augustae, mortuus 14 Decembris 1928 Brunsvici) vir publicus Germaniae et sodalis primo SPD, deinde USPD, postremo NSDAP fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Post scholam finitam bibliopegi fecit. Sed tota vita pro rerum eversionem laborabat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1887 sodalis SPD factus est, sed iam anno 1890 factionem reliquit, quod foedus iuvenum, cui Oerter favebat, factione expulsum erat. Oerter hoc tempore Anarchismum petebat. In Bataviam et CFA itinera fecit. Sed cum anno 1892 domum redisset, vigilibus captus et perduellionis ad octo annos carceris damnatus est. Postquam liberatus est, pro foederibus anarchisticis laboravit et ab anno 1906 rector diurnarius actorum diurnarorum Der Freie Arbeiter (opifex liber) fuit. Sed hoc officio abutens peculatus committebat et anno 1908 dimissus est. Anno 1913 iterum ad SPD accessit et diurnarius Vorwärts erat. Anno 1916 Brunsvicum venit et ibi pro actis diurnis SPD scripsit. Anno 1917 Oerter inter rectores USPD electus est, postquam factio SPD divisa est. Anno 1918 brevi tempore Lipsiae laborabat et, cum 8 Novembris 1918 in Brunsvicum reverteret, ibi iam monarchia iam abolita et Res Publica Brunsvicum proclamata erat. 10 Novembris 1918 - 19 Aprilis 1919 administer Brunsvici Rei Publicae rerum internarum et aerarii publici fuit, cum Augustus Merges (USPD) praeses ministrorum esset. A die 22 Februarii 1919 etiam praeses ministrorum fuit. 22 Iunii 1920 Oerter iterum praeses ministrorum electus est. 21 Novembris 1921 a magistratu se recedere coactus est, cum corruptionis accusatus esset. Itaque et USPD expulsus est et ad extremam dextram NSDAP accessit. Anno 1925 Oerter se e vita publica recessit.