Augustus Merges

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Augustus Ernestus Reinholdus (Augustus Ernst Reinhold) Merges (natus 3 Martii 1870 Malstatt apud Saravipontem, mortuus 6 Martii 1945 Brunsvici) vir publicus Germaniaee et sodalis primo SPD, deinde USPD, postremo Communistrarum grex KAPD fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Post scholam finitam Merges, qui parentes iam puer amiserat, tirocinium vestiarii fecit. Deinde hoc munere oppido Delligsen (Saxonia Inferior) laboravit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Merges quinque liberos habuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Merges ab anno 1906 secretarius factionis SPD Hildesiae et Alfeld operam dedit et ab anno 1908 ad 1910 decurio Delligsen fuit. Ab anno 1911 Brunsvici vivebat et primo vestiarius, deinde diurnarius pro factione sua scripsit. Post primum bellum mundanum exortum Merges cum aliis ut Iosepho Oerter contra bellum pergendum orationes acres habebat. Anno 1917 cum sodalibus sinistrae alae SPD reliquit et factionem USPD condidit. Milites ad exercitum deserendum monebant. 8 Novembris 1918 Merges cum consilio opificum et militum nuper condito Brunsvici Ducem Ernestum Augustum ad deponendum honorem coegit et Rem Publicam Consiliorum Brunsvici (Räterepublik Braunschweig) proclamavit. Merges praeses legatorum populi, i.e. praeses ministrorum Rei Publicae Brunsvici electus est. 19 Ianuarii 1919 legatus Consilium Formae Civitatis Constituendae electus est. Sed cum mense Februario 1919 milites Germanici Brunsvicum expugnavissent, ut urbem communistis liberarent, Merker fugit. Factionem USPD reliquit et ad KAPD factionem parvam communistarum accessit. Martio 1920 Brunsvici eversionem rerum a Wolfgango Kapp motam armis resistebat. Mense Iulio 1920 Moscoviam ad Communisticum Internationale iter fecit. Sed factio sua KAPD non pars internationalis facta est et Merges Brunsvicum revertebat. Ibi proximis annis sodalis diversarum factionum parvarum sinistrae extremae fuit. Circa annum 1933 e vita publica se recessit. Tamen, cum Nazistae rerum Germaniae potiti sunt, scripta contra Adolphum Hitler promulgavit. Mense Aprili 1935 a vigilibus captus et in carcerem iactus est. Perduellionis accusatus et ad tres annos carceris damnatus est. Iam 1937 valetudinis causa liberatus est. Sed Theodericus Klagges praeses ministrorum Brunsvici statim eum in Castra carceralia duci iussit. Precibus filii liberatus, sed et postea nonnumquam incarceratus est. Anno 1945 incarceratione confectus Brunsvici mortuus est.

Sepulchrum Augusti Merges Brunsvici

Nexus externi[recensere | fontem recensere]