Augustus Junke

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Augustus (August) Junke (natus 23 Aprilis 1877 in oppido Stadtoldendorf, mortuus 21 Novembris 1926 Brunsvici vir publicus Germaniae et sodalis primo SPD, deinde USPD erat.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Junke post scholam finitam tirocinium metallici fecit et hoc munere Brunsvici ab anno 1885 fungebatur. Anno 1919/1920 mercator Brunsvici laborabat et ab anno 1922 caupo Brunsvici fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ante primum bellum mundanum coeptum Junke sodalis SPD factus est, sed anno 1917 ad factionem USPD accessit. Postquam 8 Novembris Ducatus Brunsvici abolitus est, Junke legatus populi et a mense Aprili 1919 administer institutionis publicae erat. Ab anno 1918 et legatus senatus terrae Rei Publicae Brunsvici fuit. Mense Iunio 1920 administer Brunsvici iustitiae factus est et mense Novembri 1921 praeses ministrorum Brunsvici electus est. Martio 1922 hoc magistratum et legaturam senatus terrae valetudinis causa deposuit. Eodem anno iterum ad SPD factionem reversus est.