Hubertus Schlebusch

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Hubertus Schlebusch
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 28 Iunii 1893; Q1746372
Obitus: 20 Octobris 1955; Brunsvicum
Patria: Germania

Officium

Officium: member of the Reichstag of the Weimar Republic
Munus: Politicus

Hubertus (Theod. Hubert) Schlebusch (natus 28 Iunii 1893 Gladbaci Monachorum, mortuus 20 Octobris 1955 Brunsvici) vir publicus Germaniae et sodalis SPD fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Post scholam primariam finitam Schlebusch seminarium magistrorum frequentabat et deinde ab anno 1913 magister oppido Viersen laborabat. Deinde annis 1914 - 1918 Bello Orbis Terrarum I miles conscriptus interfuit. Post bellum finitum iterum magister fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Schlebusch, qui anno 1919 sodalis SPD factus est, eodem anno decurio Gladbaci Monachorum electus est. Anno 1933 etiam legatus Dietae Imperii Germanici electus est, sed iam brevi post tempore a Nazistis, qui rerum Germaniae potiti sunt, dimissus est et Gladbaco Monachorum expulsus est. Itaque Schlebusch Brunsvicum iit. Ibi cum aliis sodalibus suae factiones clam Nazistis resistebat et itaque nonnumquam in carcerem iactus est. Praeterea hoc tempore pro societate cautionum Helvetica laboravit. Bello Orbis Terrarum II finito Schlebusch 12 Aprilis 1945 a militibus Americanis, qui Rem Publicam Brunsvicum expugnaverant, novus praeses ministrorum huius terrae factus est. Mense Ianuario 1946 Alfredus Kubel (SPD) eius successor nominatus est. 21 Novembris 1946 Res Publica Brunsvicum cum aliis terris consociata et nova terra Saxonia Inferior condita est. Schlebusch praeses regionis Brunsvici (pristinae terrae) factus est et ad annum 1955 mansit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]