Ramen

E Vicipaedia
Shio ramen cum ovo salso, alga arefacta, et holis


Ramen (Iaponice 拉麺 sive ラーメン) est cibus Iaponicus qui collyrae e farina factae generis Sinici in iure carnis vel piscis cum soia vel miso consistit. Ramen condiri porcina secta, alga arefacta, menma (bambusa fermentata), et alliis solet.  Multa genera ramen sunt in regionibus Iaponiae, cum saporibus et condimentis variis.

Ramen emi et edi solet in popinis, sed quaedam genera, quale ramen praesens, ubilibet edi possunt.

Historia[recensere | fontem recensere]

Origo[recensere | fontem recensere]

Ramen translatio Iaponica Sinicarum collyrarum factarum e farina est.  Multae fabulae de originibus ramen sunt.  Latum sit e Sinis Iaponicam circa annum 1660 a Zhu Sun Shui[1], aut illatum a advenis Sinicis sit in saeculo undevicesimo.[2]

Elementa[recensere | fontem recensere]

Collyrae[recensere | fontem recensere]

Collyrae ramen

Collyrae ramen solent fieri e farina, sale, aqua, et kansui, mixtura quae aqua cum natrio carbonato kalioque carbonato est.[3] Kansui ramen firmum flavumque facit, quod ramen ab yakisoba et udon, aliis collyrarum generibus, distinguit.

Ius[recensere | fontem recensere]

Ramen ius fieri e carne vel holis potest.  Ossa vaccae vel suis, bulbi, fungi, et alia condimenta imponi possunt.

Sapores[recensere | fontem recensere]

Tria genera praecipua ramen sunt:

  • Shoyu (soia) ramen habet ius clarum et fuscum, factum carne et soia.  Sapor eius salsus sed levis est.
  • Shio (sal) ramen est vetustissimum omnium generum ramen.[4] Habet ius clarum et flavum, factum carne galli, alga, et holis.  Si conditur ossibus suis, sapor eius levior est quam sapor iuris tonkotsu.
  • Miso ramen iure denso et multo miso fit, ergo saporem fortem et abundantem habet. Novius est quam cetera.

Condimenta[recensere | fontem recensere]

Ramen perfecto, condimenta quae imponi ramen possunt varia sunt.  Aliquae sunt:

  • Porcina secta
  • Allia
  • Ovum salsum
  • Alga arefacta
  • Bambusa fermentata
  • Maizum

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Solt, George. Untold History of Ramen. University of California Press, 2014. doi:10.1525/california/9780520277564.001.0001. ISBN 9780520277564.
  2. Lu, Hunter. "The Illegal Ramen Vendors of Postwar Tokyo." Atlas Obscura, 24 Augusti 2018.
  3. "Kansui Water." Fine Cooking. Accessum 31 Martii 2019.
  4. Davis, Elizabeth. "Six Glorious Types of Ramen You Should Know." Tastemade, 12 Februarii 2016.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus interni