Abdera (Thracia)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Abdera

Abderorum et utriusque eorum metropoleos, Clazomenarum Teique, situs geographicus

Abdera (-orum, n.) est urbs Graeca antiqua in regione Thraciae. Condita anno 654 a.C.n. a Clazomeniis, tantos anno 544 a.C.n. colonos Teios Persas fugientes intra muros suos recepit (inter quos et Anacreon poeta fuisse creditur), ut postea Teos quoque metropolis haberetur[1]. Etsi multos homines praeclarissimos, ut Democritum Protagoramque, progenuit, cognita erat stoliditate incolarum.[2]

Incolae noti[recensere | fontem recensere]

  • Protagoras (ca. 490-420 a.C.n.), sophista
  • Leucippus (Vo saec. a.C.n.), philosophus praesocraticus
  • Democritus (ca. 460-370 a.C.n.), philosophus praesocraticus
  • Bion Abderites (ca. 400 a.C.n.), mathematicus Democriti doctrinas secutus
  • Anaxarchus (ca. 380-320), philosophus Democriti doctrinas secutus
  • Hecataeus Abderites (ca. 300 a.C.n.), philosophus scepticus et scriptor historicus

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Herodotus, Clio 168.
  2. Cicero, De natura deorum 1.120; id. Epistulae ad Atticum 4.17.3, 7.7.4; Martialis 10.25.4, et (oblique) Iuvenalis 10.45-50.
Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!