De permutatione

E Vicipaedia

De permutatione (Graece Περὶ τῆς ἀντιδόσεως)[1] est oratio fictitia anno 354 a.C.n. a rhetore Isocrate scripta, longissima omnium quae scripsit. Genus orationis mixtum est, partim iudiciarium quoniam se apud iudices loquentem fingit, partim demonstrativum (ἐπιδεικτικός) quoniam in rhetoricae laudem maximam sui partem impendit. A Lysimacho quodam accusatus, ut olim Socrates, quod adulescentes docendo corrumperet, Isocrates apologiam vitae et doctrinae suae nobis reliquit. Principia rhetoricae educationis explicat e quibus omnis litteraria educatio occidentalis derivata est. Cogitationes similes iam in opere Contra sophistas inscripto publicarat, quod partim tantum servatum est.

De titulo[recensere | fontem recensere]

Titulus nihil commune cum orationis argumento habet[2]. Ipse Isocrates in praefatione narrat[3] quomodo nuper a Megaclide quodam de permutatione bonorum (ἀντιδόσις) ad iudices accitus triremem sua pecunia instruere coactus sit. Nam Solonis lex iubebat ditissimos e civibus onerosas liturgias civitati sustinere, atque si quis ad hoc munus designatus civem ipso locupletiorem nominasset apud iudices eum vocare licere ad bonorum reciprocam permutationem. Qui si recusasset ipse liturgiam (in hoc casu trierarchiam) de suo suscipere debebat[4]. Quod tum Isocrati accidit. Cum igitur in illo iudicio et ipse et ars sua male audissent atque a multis contemni vituperarique animadvertisset tum ad hanc invidiam convincendam orationem de permutatione scribere decrevit. Quod ut efficeret alterum iudicium effingit et Lysimachum quendam se accusantem quod discipulos corrumperet[5]. Talis apologiae occasio fuit, in qua Socratis apologiarum meminisse perlucet.

Argumentum[recensere | fontem recensere]

Oratio est omnis in partes duas divisaː prima parte post consuetos locos communes, quia accusator ei artem obiciebat quae causam inferiorem iustiore validiorem efficeret, nec logographus qui de parvis rebus pecunia accepta scriberet nec sycophanta umquam fuisse praetendit qui lucri gratia ceteros accusaret sed de magnis rebus semper orationes excelsas publicasse. Quod ut manifestum fieret locos e recentibus operibus suis coram iudicibus recitari iubet[6]. Deinde discipulos in sua schola formatos numquam de se questos ostendit atque eorum erga civitatem merita memoratː in primis strategum Timotheum nuper mortuum diu laudat.

Secunda parte dicendi artem optimam adulescentibus educationem praebere existimat. Arguit enim bene cogitare necesse esse eum qui bene dicit et speculum mentis esse verbum (λόγος). Humanitate enim et cultura excellere suos discipulos quibus et Athenienses inter ceteros Graecos eminent et Graeci Barbaros superant. Virtus doceri non potest (in quo a Socrate dissentiebat) sed qui apud cives suos dicit homo bonus saltem existimari debet si persuadere vult. Ex Isocratis opinione haec exercitatio philosophiae appellatione sola digna videtur. Nam astronomia, geometria, dialectica, physicae elucubrationes praesentem utilitatem non habent et tantum progymnasia videri possunt e quibus mens agilior fieret ad studia superiora percipienda. Ars dicendi vero cives qui rempublicam sapienter regant format[7].

De manuscripta traditione[recensere | fontem recensere]

Quamquam multi manuscripti hunc textum tradiderunt plerique magnam lacunam praebent ita ut anno 1812 tantum oratio integra praelo mandata sit, postquam Urbinatis[8] manuscripti familia recognita est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Oratio XV in corpore Isocratico.
  2. Pasquale Massimo Pinto, "The title of Isocrates' 'Antidosis'", Hermes, 2012ː 362-368
  3. Vide etiam Plutarchi Vitam VIII.
  4. Max Fränkel, "Die Antidosis", Hermes, 1883ː 442-465.
  5. Robert J. Bonner,"The Legal Setting of Isocrates' Antidosis", Classical Philology, 1920ː 193-197.
  6. De Pace 56-133, Panegyricus 51-99. Ad Nicoclem 14-39.
  7. Cf. Ad Nicoclem 38.
  8. Urbinas 111, noni aut decimi saeculi. Cf.,Rudolf Bock, De codicis Isocratei urbinatis (Γ) auctoritate, Brunsvigae, 1883

Editiones et commentarii[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Textus Graecus apud Perseum et apud Vicifontem
  • Oratio de permutatione cujus pars ingens primum graece edita ab Andrea Mustoxido nunc primum Latine exhibetur ab anonymo interprete qui et notas et app. adjunxit, Mediolani, 1813 [1]