In Midiam

E Vicipaedia

In Midiam[1] vel Contra Midiam[2] (Graece Κατὰ Μειδίου) est oratio iudicialis inter 350 et 347 a.C.n., a Demosthene oratore Atheniensi scripta. Midiam, inimicum suum iam ab adulescentia et insuper adversarium politicum, publice accusabat quod colaphum in orchestra coram populo sibi duxisset tum cum orator choregus Dionysiis erat. Postremo ad pactionem cum eo venit nec umquam causa acta est. Qua de causa postea Aeschines[3] velut opprobrium Demostheni obiciebat quod iniuriam sibi factam et populi iudicium triginta minis vendidisset[4]. E quo vulgo colligitur hanc orationem inter Demosthenis scripta post mortem repertam et editam fuisse. Nam pluries in oratione adseverat se numquam a iure suo et actione apud iudices inchoata destiturum[5] atque si ipse opus publicasset sine dubio illa mendacia e textu sustulisset. Unus e clarissimis eius orationibus tamen habetur.

De actione "probole" dicta[recensere | fontem recensere]

Ipse Demosthenes nobis explicat cur duas actiones quibus iure agere poterat omiserit, hoc est actionem privatam de verberibus (δίκη αἰκίας) et actionem publicam de vi (γραφὴ ὒβρεως)[6]. Tertiam eligere maluit, 'feriarum laesarum probolen'[7] ut praeter vim et impietatis erga deum et populum Midiam accusaretː etenim ut choregus Demosthenes Dionysiis deo et civitati serviebat[8]. Tria probolarum genera nobis nota sunt, unam quae ad sycophantiam pertinet, alteram ad pollicitationes ad populum vanas, tertiam ad laesas ferias[9]. Non tantum civibus sed etiam peregrinis his actionibus uti licebat. Primum populus manu levanda de re in theatro suffragium ferebat, deinde thesmothetae postulante accusatore litem ad iudices introducebant qui de re cognoscebant atque poenam aestimatione finiendam decernebant (et reus et accusator poenam sibi iustam visam aestimabantː Demosthenes in oratione quidem reum morte dignum iudicabat[10]). Ita Midias a populo iam reprehensus erat[11], quae sententia tamen nisi a iudicibus confirmata esset poena carebat.

De Midiae maleficiis[recensere | fontem recensere]

Midias erat homo dives et potentibus amicis fretusː unus ex eius patronis quem Demosthenes non nisi extrema oratione nominat (206) erat Eubulus qui tunc plurimum in republica pollebat. Demostheni si credimus pecunia sua Midias testes et accusatores mendaces adversus inimicos subornabat atque iudices corrumpebat. Ut invidiam adversario faceret Demosthenes ostendebat quam dispares sint et in democratia pauperis divitisque condiciones[12]. Ex ea inaequalitate et libertatem civium in periculum venire[13]. Egregium exemplum erat Midias illius vitii quod Graeci hybris appellabant, hoc est violentia superbia mixta. Contra illos mores parum democraticos legum tantum sanctimonia valet quas iudices tueri iuraverunt (peroratio).

Priores quoque iniurias a Midia sibi factas recenset Demosthenes. Ita tempore quo cum tutoribus de paterna hereditate litigabat Midias eius rem familiarem per fratrem Thrasylochum labefecit qui permutationem bonorum minatus eum ad liturgiam onerosam suscipiendam coegit (77-81). Deinde Stratonem arbitrum publicum qui sententiam suam secundum Demosthenem dederat civilibus iuribus privavit (82-93). Deinde Demosthenem quod militiam in Euboea deseruisset (fortasse ob choregiam) per satellites accusavit et postquam praecipuus accusator Nicodemus occisus est caedis suspicionem testimoniis emendis in Demosthenem reicere conatus est (104-121). In ipsa choregia praeter colaphum supradictum tribum suam victoria a Midia spoliatam esse aestimat qui iudices et ducem chori corrumpebat, ornamenta praeparata delere conabatur (13-18 et 25)... Et multa alia.

Nihilominus nonnullos honores a populo accepitː Paraliae navis procurator, Mysteriis praefectus, hipparchus electus erat. Quae in illis officiis gesserit omnino denigrat Demosthenes (171-174).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Data BNF
  2. Numerus 21 in corpore Demosthenico
  3. Contra Ctesiphontem 52ː τὰ περὶ Μειδίαν καὶ τοὺς κονδύλους, οὓς ἔλαβεν ἐν τῇ ὀρχήστρᾳ χορηγὸς ὤν, καὶ ὡς ἀπέδοτο τριάκοντα μνῶν ἅμα τήν τε εἰς αὑτὸν ὕβριν καὶ τὴν τοῦ δήμου καταχειροτονίαν, ἣν ἐν Διονύσου κατεχειροτόνησε Μειδίου = 'quod vendidit triginta minis simul vim sibi factam et iudicium quod in Dionysi theatro populus contra Midiam fecerat'.
  4. Aliae inconcinnitates in textu indicant non perpolitum opus esse. Nihilominus nonnulli Aeschinis locum ita interpretari licere aestimant tamquam Demosthenes qui morte dignum in oratione Midiam iudicat in fine poenam idoneam triginta tantum minarum aestimasset (τίμημα). Sed multa ad aerarium non ad Demosthenem pendebatur, quod hanc interpretationem parum verisimilem facit.
  5. 120ː εἰ τοῦτον ἀφῆκα, λελοιπέναι μέν, ὦ ἄνδρες Ἀθηναῖοι, τὴν τοῦ δικαίου τάξιν, φόνου δ᾽ ἂν εἰκότως ἐμαυτῷ λαχεῖν· οὐ γὰρ ἦν μοι δήπου βιωτὸν τοῦτο ποιήσαντι = "si ab eo persequendo destiterim [putarem] iustitiae praesidium reliquisse atque me ipsum homicidii arcessere posseː non iam vivere possem si ita egissem'. Cf etiam 151-3.
  6. 25-28.
  7. προὐβαλόμην ἀδικεῖν τοῦτον περὶ τὴν ἑορτήν et 26ː ἐκ τοῦ νόμου κατὰ τῶν περὶ τὴν ἑορτὴν ἀδικούντων.
  8. 51ː Εἰ μὲν τοίνυν, ὦ ἄνδρες Ἀθηναῖοι, μὴ χορηγὸς ὢν ταῦτ᾽ ἐπεπόνθειν ὑπὸ Μειδίου, ὕβριν ἄν τις μόνον κατέγνω τῶν πεπραγμένων αὐτῷ· νῦν δέ μοι δοκεῖ, κἂν ἀσέβειαν εἰ καταγιγνώσκοι, τὰ προσήκοντα ποιεῖν
  9. Nam Dionysiis velut indutiae atque iustitium fiebant (12). Alia exempla hominum per hanc actionem damnatorum enumerat Demosthenes (175-182).
  10. Exempli gratia 118ː πῶς οὐ δεκάκις, μᾶλλον δὲ μυριάκις δίκαιός ἐστ᾽ ἀπολωλέναι. Cf. 130.
  11. μιᾷ γνώμῃ κατεχειροτόνησεν αὐτοῦ. Cf. etiam 193-4.
  12. 112ː οὐ μέτεστι τῶν ἴσων οὐδὲ τῶν ὁμοίων, ὦ ἄνδρες Ἀθηναῖοι, πρὸς τοὺς πλουσίους τοῖς λοιποῖς ἡμῖν, οὐ μέτεστιν, οὔ = 'nobis non sunt iura eadem cum divitibus communia, non sunt, nullo modo'. Cf etiam 139.
  13. 124ː ἄλλο τι χρὴ νομίζειν ποιεῖν ἢ τὰς τῆς ἰσηγορίας καὶ τὰς τῆς ἐλευθερίας ἡμῶν μετουσίας ἀφαιρεῖσθαι = num aliud efficere tales homines putandum quam impedire nos ne iuribus aequis et libertate communi frueremur'. Unde paulo infra (142) appellaturː κοινὸς ἐχθρὸς τῇ πολιτείᾳ ("communis inimicus nostrae democratiae").

Editiones et commentarii[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]