Pons Herae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pons Herae
Pontedera
Insigne Pontis Herae
Imago Pontis Herae

Neapolionicus Pons

Nomina Latina alia: Pons Erae, Pons ad Heram, Pons de Hera, Pons ad Era
Administratio
Terra: Flag of Italy.svg Italia
Regio: Tuscia
Provincia: Pisana
Magister civium: Simon Millozzi (8 Iunii 2009)
Indicia fundamentalia
Coordinata: 43° 39′ 45″ Sept., 10° 37′ 58″ Ort.
Altitudo: 14 m supra mare
Area: 45.04 km²
Incolae: 29 125 (2015)
Spissitudo: 590.46 per km²
Vici: Agellum Laveriani, Borra - Travalda, Fabri Tregiariae, Mons de Castello in Valle Herae, Pagus Pardossi, Petrus Comiti, Pagus Romitus, Rupta in Valle Arni, Pescianum, Tregiaria Palariae
Municipia proxima: Capannule, Cassina, Castrum ad Aquas Castrum Lari, Mons Tauparis, Palaria, Pons Sacci, Castrum Sanctae Mariae ad Montem, Vicus Vitrii
Res aliae
N. cursualis: 56025
Praefixum: 0587
Zona temporalis: UTC+1
ISTAT-Regio: 050029
N. tributarius: G843
Nota autocineti: PI
Nomen incolarum: Heraepontici vel Heraepontani
Communia coniuncta: Khombole (Senegalia), Furnus Archibaldus (Francia), Mons Maior Novus (Lusitania), Serrara Fontana (NA - Italia)
Patronus: Sanctus Faustinus
Dies sollemnis: Feria quinta post festum Sancti Lucae (18 Octobris)
Charta
Commune
Situs communis in Italia
Pagina interretialis

Pons Herae[1][2] (alia nomina: Pons Erae[3][4], etiam Pons ad Heram, Pons ad Era[5]; olim fortasse Valvata[6]) (Italiane: Pontedera) est urbs[7] Italiae et municipium, circiter 29 125 incolarum, in Regione Tuscia ac in Provincia Pisana situm. Urbis incolae Heraepontici[8] vel Heraepontani[9] appellantur.

Insigne[recensere | fontem recensere]

Nomina latina urbis[recensere | fontem recensere]

Nomina latina urbis fuerunt: Pons Herae vel Pons Erae; etiam Pons ad Heram, Pons ad Eram[12], ac Pons de Hera; olim fortasse Valvata.

Nomina latina incolarum: Heraepontici[13] vel Heraepontani[14].

Geographia physica[recensere | fontem recensere]

Pons Herae inter vallem Arni et vallem Herae iacet, in interiore provincia Pisana. Altitudo urbis 14 m. supra mare est. Flumen Hera infra urbem interfluit; confluit in Arnum flumen, quod ad septemtriones urbis fluit. Fines municipales Canale Decumulatore, Iuxiana ac Rolio, rivo tributario Herae, transeuntur. Urbs habet parvum lacum prope Pietroconti, qui dicitur Braccini lacus.

Fines municipales 43 chiliometra quadrata patent, tota plana excepta parte ab oriente in fractionibus Monte de Castello (maximum 132 m supra mare), Tregiaria (maximum 120 m supra mare) et Rotta (maximum 45 m supra mare), quae solum aliquas colles habent. Haec loca sunt pars collium Pisanorum sic dictorum. Haec collensis regio extenditur fere mille hectares et area infimae spissitudinis in municipio est.

Flumina[recensere | fontem recensere]

Clima[recensere | fontem recensere]

Media annua temperatura 14.80° Celsius est. Si comparatur aliis locis, Pons Herae plures praecipitationes atmosphaericas dolet, quae assidui aeris humidi sublato proximo Pisano monte causantur. Loca sub-humida sunt, cum aestatibus generis climatici mediterranei.

Litteratura[recensere | fontem recensere]

Quotannis mense Maio certamen in Ponticulo Herae, linguae Latinae concursus inter discipulos Tusciae Regionis habetur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Area finium municipalium heraeponticorum iam habitata erat tempore Palaeolithico, quod confirmatur recente inventione situs antiqui habitati in loco quod dicitur "Cava Erta". Opportuna fuit positio in propinquis ostiis Herae ac Cassinae fluminum, quae antiquitus influebant in stagnum ingentem vel lacunarem sinum, qui colles Pisanas tetigit. Praesentia antiquae sedis in aetate Neolithica comprobatur investigationibus ac inventionibus; haec permansit per tres saecula saltem (inter 5350 et 5000 annos a. C. n.) in area sicca prope silvam planitialem et alterum paleo-alveum fluminis, quod fortasse fuit antiquus cursus Herae vel Rotinae.

Quamvis veteris oppidi forma castrorum romanorum propria sit, non sunt indicia documentata illius aetatis in finibus, neque signa prius rerum etruscarum inventa sunt. In fractione Agelli Laveriani imperialis aetatis loci inventi sunt, qui saeculo tertio p. C. n. relicti sunt, probabiliter ob formationem Laverianae paludis. Nuper relicta villae romanae inventa sunt in loco Scoffia dicto prope veterem Pontem ad Naviculam, forsitan domus rusticae augustaeae aetatis.

Urbs habet nomen a ponte, quem fecit ad ostium Herae rivi in Arnum Upezzinga gens, ubi burgus autem tunc non erat. Upezzingi pontem circiter anno 1099 aedificaverunt, itaque pons antiquior quam vicus est. Erat autem iam hoc tempore burgus, hodie extinctus, cui nomen erat Travalda (vel Terra Walda), dum vestigia prima anno 1163 in indice castrorum Pisanorum adfuerunt. Igitur Pons Herae conditus est vicus mediaevalis. Illo tempore autem moenia nondum exstructa erant; praesentia illarum tantum primo dimidio saeculi 13 testatur. Ex anno 1183 habemus aliquos nuntios ad ecclesiam Sancti Martini relatos, quae sub Vici Vitri plebis dicione erat. Anno 1172 exercitus pisanus acies Christiani Moguntiacensis atque sociorum eius (Lucensium, Saenensium, Pistoriensium ac Guidonis Tusciae Comitis Palatini) repulsit; hoc primum proelium in Ponte Herae fuit.

Proximis saeculis successerunt pugnae multae inter Pisas ac Florentiam, cum exito vario, quae Pontem Herae in dicionem unius alteriusve civitatis duxerunt. Saepe castrum deletum est: prima ruina anno 1256 propter voluntatem Florentiae atque Lucae, victricium super Pisas; postrema anno 1554 accessit. Praecipuum ac clarissimum proelium fuit anno 1369: pugnatum inter exercitum Florentinorum ac mercenarias copias Bernabi Vicecomitis, domini mediolanensis. Ioannes Acutus, quamvis celeberrimus dux fuit, (Florentinae partis) tamen victus est.

Tempore bellicoso cessato et Renascentia adveniente Pons Herae formam Communis mercaturalis ac nundinarii particulariam assumpsit ac auctoritatem magnoducalem impetravit, ut haberet nundinum annuum prius ac mercatum hebdomadalem posterius. Postea autem dicione cassinensi anno 1565 castellum heraeponticum iurisdictionem suam accepit, quae Sacciponticibus, Camolianensibus, Vicovitrensibus , Agellensibus, Montecastellensibus ac Putealis finibus extensa est. Anno 1637 Ferdinandus II Medices Magnus Dux Tusciae Marchinatum Pontis Sacci ac Camoliani condidit, cum sede ac domu pro legati feudalis, et potestatem Heraeponticam (vulgo Podesteria) super communem sacciponticum abrogavit.

Anno 1924 Pontis Herae societas Piaggio a Rinaldo Piaggio condita est. Die 23 Aprilis anno 1946 doctor machinarius Corradinus D'Ascanio Pontis Herae creavit celeberrimam birotulam automatariam Vespam.

Die 30 Maii anno 1930 Pons Herae per decretum regale urbs edictus est.

In Bello Orbis Terrarum Secundo Pons Herae aero-bombardationibus magna parte deletus est propter praesentiam officinarum fabricarumque Piaggio industriae mechanicae. Finis belli ac conversionis in birotarum automatariarum fabricam causa, Piaggio, et cum ipsa Pons Herae, active participaverunt Italiano Oeconomico Miraculo annorum ’60 saeculi 20 .

Die 4 Novembris 1966 urbs a fluminibus Arno Heraque, incitatibus pluviis, magnum damnum accepit.

Hodie Pons Herae centrum praeclarum est propter industriam mercaturamque; urbs magnum incrementum habet in aedibus.

Praeclari cives[recensere | fontem recensere]

Ponte Herae olim vixerunt aut nati sunt et vixerunt vel hodie vivunt multi praeclari homines atque multae praeclarae mulieres, inter quos:

Nati[recensere | fontem recensere]

Victi[recensere | fontem recensere]

Mortui[recensere | fontem recensere]

Aedificia egregia[recensere | fontem recensere]

Ecclesia Catholica Romana[recensere | fontem recensere]

Scholae[recensere | fontem recensere]

Ars athletica[recensere | fontem recensere]

US Città di Pontedera est turma pedilusoria heraepontica.

Ecclesiae[recensere | fontem recensere]

Ecclesiae urbanae[recensere | fontem recensere]

  • Ecclesia Praepositura Sanctorum Jacobi et Philippi (Duomo) - Paroecia,
  • Ecclesia Sancti Iosephi forispontem - Paroecia,
  • Ecclesia Sacri Cordis Iesu - Paroecia,
  • Sanctuarium Sanctissimi Crucifixi (vel vulgo Chiesa Vecchia),
  • Ecclesia Venerabilis Archiconfraternitatis Misericordiae,
  • Ecclesia Ordinis Fratrum Minorum Capuccinorum,

Ecclesiae suburbanae[recensere | fontem recensere]

  • Ecclesia Beatae Mariae Virginis Braccini vel Ecclesia Beatae Virginis Mariae Tussis, Borra - Travalda,
  • Ecclesia Sanctae Luciae Pedisciani, Pediscianum,
  • Ecclesia Beatae Mariae Virginis Matris Ecclesiae, Pagus Romitus,
  • Ecclesia Sanctae Luciae Virginis et Martyris, Mons de Castello,
  • Ecclesia Sancti Matthaei, Rotta,
  • Ecclesiola Capecchi, Rotta,
  • Ecclesia Sanctorum Laurentii ac Bartholomaei, Tregiaria,
  • Ecclesiola Beatae Mariae Virginis Ripariae, Tregiaria,
  • Ecclesiola Beatae Mariae Virginis Malloggi, (vulgo Chiesino),

Ecclesiae extinctae vel derutae[recensere | fontem recensere]

  • Sacellum derutum Sancti Iosephi ad pontem,
  • Ecclesia Sancti Martini,
  • Ecclesia Sancti Sebastiani Forispontem,
  • Plebs Sanctae Mariae Ducentae, deinde Plebs Sanctae Mariae ac Sancti Ioanni Baptistae ad Planum,

Pontes ac Cuniculi subterranei[recensere | fontem recensere]

  • Neapolionicus Pons,
  • Viae Tuscae Romandiolae Pons,
  • Ponticulus Herae,
  • Pons ad Canalem Decumulatorem,
  • Ferriviarius Pons ad Heram,
  • Pons ad Naviculam,
  • Novus Pons ad Naviculam,
  • Arni Pons ad Cataractas Canalis Decumulatoris,
  • Tertius Pons ad Heram,
  • FI-PI-LI Pons.
  • Cuniculus Pagi Romiti (FI-PI-LI).

Vici et loci in Municipio Heraepontico[recensere | fontem recensere]

Regiones suburbanae[recensere | fontem recensere]

  • Regio Centrum,
  • Regio Bellaria,
  • Regio Extra Pontem vel Sanctus Sebastianus Forispontem deinde Regio Transhera (Oltrera),
  • Regiones Villicolae (Villaggi).

Fractiones[recensere | fontem recensere]

Vici vel loci extincti[recensere | fontem recensere]

Municipia finitima[recensere | fontem recensere]

Coniunctio communium[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • PALLINI Ulderigo Pons Herae Roma, Benincasa, 1973
  • AA. VV., Pontedera. Storia, economia e società nella Valdera, Pisis: Pacini Editore, 1993.
  • Roberto Cerri, Pontedera tra Ottocento e Novecento, in
    • Giuseppe Menichetti, Immagini di una provincia: economia, società e vita quotidiana nel pisano tra l'Ottocento e il Novecento, Tyrrheniae: Edizioni del Cerro, 1993.
  • Adriano Marsili et al., Una memoria per il futuro. Storia urbanistica della città di Pontedera, in Ponte Herae: Bandecchi & Vivaldi, 1985.
  • Paolo Morelli, Pontedera. Archeologia, Storia ed Arte, Pisis: Pacini Editore, 1994.
  • Ulderico Pallini et al., La storia di Pontedera: Dalle origini ai giorni nostri, Pisais: Lischi, 1967.
  • Arturo Petessi, Memorie storiche di Pontedera, in Ponte Herae: Tipografia L'Ancora, 1907.
  • Emanuel Repetti, Dizionario geografico, fisico, storico della Toscana contenente la descrizione di tutti i luoghi del Granducato, ducato di Lucca, Garfagnana e Lunigiana, Florentiae: Tofani, 1833-1846.
  • Piero Spagna, La Toscana dal Granducato alla Regione. Atlante delle variazioni amministrative territoriali dal 1790 al 1990, Venetiis: Marsilio Editori, 1992.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Pontem Herae spectant.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Pallini Ulderigo PONS HERAE. Sintesi di storia toscana, Roma Benincasa 1973
  2. Raccolta di scelti diplomi Pisani - Di Flaminio Dal Borgo
  3. Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) textus
  4. Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) textus
  5. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972) Ed. 1861 Ed. 1909 Ed. aucta 1972
  6. Antiqua Valvata si fuisset Pons Herae vel Cassina dubium est
  7. RDL 17 maggio 1930
  8. it.wikipedia.org/wiki/Pontedera
  9. it.wikipedia.org/wiki/Pontedera
  10. R.D.L. 17 Maii 1930
  11. ACS - Ufficio araldico - Fascicoli comunali
  12. Italia Illustrata - Di Biondo Flavio
  13. it.wikipedia.org/wiki/Pontedera
  14. it.wikipedia.org/wiki/Pontedera
  15. 15.0 15.1 15.2 15.3 15.4 15.5 E. Repetti, Dizionario geografico, fisico e storico della Toscana (Florentiae, 1830)


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!