Polonia ter divisa

Roman numeral 10000 CC DD.svg
E Vicipaedia

Polonia ter divisa[1] est saeculo XVIII exeunte a Borussia, Russia et Austria Habsburgensi; primum anno 1772, secundum anno 1792 et tertia vice anno 1795; tunc Serenissima res publica coronae regni Poloniae magnique ducatus Lithuaniae, civitas maxima, desiit.

Partitio prima[recensere | fontem recensere]

Saeculo XVIII medio Polonia iam civitates vicinas metuebat nec voluntate sua absoluta red gerebat; tempore Belli Septem Annorum copiae Russicae ad fines Borussiae per terras Polonicas sine ullo impedimento progrediebantur. Stanislaus Poniatowski, cui Catharina II fovebat anno 1764 rex electus est. Anno 1767 Catharinae adversarii Poloni in exsilium Calugensem missi sunt. Anno 1768 bellum civile ortum est, quo confoederatio Barensis cum Turcis sociis contra exercitum regis Stanislai, Ucrainos orthodoxos tum Poloniae subditos, et Russos certabat. Turics et confoederatis victis anno 1772 Vindobonae in secreto Russi, Borussi et Austriaci pactum fecerunt; mense Augusto copiae Russicae, Borussicae et Austriacae Poloniam simul invaserunt et regiones iam pactas occupaverunt.

Russia Latgaliam et partem Rutheniae Albae hodiernae usque ad Dunam et Borysthenem, ubi Vitebscum, Polotia et Mscislavia urbes sitae sunt, accepit. Borussia Varmiam et Pomeraniam (sine Gedano) occupavit, ut terrae Borussicae omnes ad Borussiam Orientalem continuae essent. Austria Galiciam omnem, urbes Zatorem et Osvecimiam et partes australes palatinatuum Cracoviensis et Sandomiriensis sibi adiunxit.

Partitio secunda[recensere | fontem recensere]

Anno 1792 Poloniae iterum bellum civile ardebat, in quo una pars Russos et altera Borussos socios habebat; sed Borussi praetulerunt pactum de secunda partitiones concludere. Die 23 Ianuarii anno 1773 hoc pactum signatum est.

Russia terras amplissimas, Podoliam, Volhyniam, Polessiam orientalem, regiones omnes usque ad lineam a Duneburgo per Pinscum ad Zbrucz urbem ductam, accepit. Borussia Gedanum et Thorunium urbes et Poloniam Maiorem et Cuiaviam et Masoviae partem sibi adiunxit.

Partitio tertia[recensere | fontem recensere]

Anno 1794 rebellio Polonorum, qui partitiones factas agnoscere noluerant, a Thaddaei Cosciusco ducta, victa est; sie 24 Octobris anno 1795 Borussia, Austria et Russia pactum de civitate Polonica omnino abolenda signaverunt. Austria Cracoviam urbem et partes Poloniae Minoris, Podlachiae et Masoviae accepit. Borussia Varsoviam et omnes terras usque Bugam Nemenum et Vistulam flumina necnon Samogitiam occupavit. Russia Curlandiam et Lituaniae partem et omnes terras usque ad Bugam et lineam a Nemirovia ad Grodnam ductam sibi adiunxit. Stanislaus rex in Grodnam abductus regno abdicavit; postea Petropoli in Palatio Marmoreo vixit usque ad mortem.

In terris Austriae novis regnum Galiciae et Lodomeriae formatum est, in terris Russicis gubernia Vilnense, Grodnense et Curlandiae, in terris Borussicis provinciae Borussia Orientalis Nova, Borussia Australis et Borussia Occidentalis.

Posteriora[recensere | fontem recensere]

Consilii Vindobonensis acta, quae ducatum Varsoviae a Napoleone creatum inter Russiam et Borussiam dividerunt, intedum "divisio Poloniae quarta" dicuntur et pactum Ribbentropii et Molotovii "divisio quinta".

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]