Pinscum

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Pinscum
Res apud Vicidata repertae:
Pinscum: insigne
Civitas: Ruthenia Alba
Locus: 52°6′55″N 26°6′11″E
Numerus incolarum: 124 613
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Пінск

Gestio

Procuratio superior: Regio Brestensis

Geographia

Superficies: 51.48 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Altena, Taganrogium, Kovel, Czanstochova, Tarnopolis, Dobrich
Collegium Iesuitarum Pinsci constitutum

Pinscum,[1] (vulgo Pinsk; Albaruthenice Пінск; Russice Пинск), est urbs in regione Brestensi Rutheniae Albae, prope influxum amnis Pinae (quae urbi nomen dedit) ad flumen Pripetium sita. Circa 138 000 incolarum habet (anno 2018). Sedes industriae et culturae est. Portum et stationem ferriviariam habet.

Historia[recensere | fontem recensere]

Annus commemorationis primae Pinsci in chronicis est 1097. Saeculis duodecimo tredecimoque urbs erat metropolis ducalis, anno 1320 ad Magnum Ducatum Lituaniae adiuncta. Anno 1793, Pinscum in dicionem Imperii Russici redacta est. Ab anno 1921, erat pars Poloniae, sed anno 1939 facta est pars Rutheniae Albae (tunc rei publicae Unionis Sovieticae), ubi ad annum 1954 fuit metropolis regionis.

Clari cives[recensere | fontem recensere]

Nati[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Pinscum spectant.
Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!