Petrus Stubmann

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Petrus (Theodisce: Peter) Stubmann (natus 21 Octobris 1876 Dresdae, mortuus 29 Iulii 1962 Hamburgi) vir publicus Theodiscus et sodalis factionis DDP erat.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Stubmann Dresdae gymnasium frequentabat et anno 1896 testimonium maturitatis accepit. Deinde Ienae et Lipsiae iurisprudentiae et rebus publicis studebat et anno 1901 doctor iurisprudentiae promotus est. Deinde syndicus societatum commercii et industriae laboravit. Anno 1914 miles conscriptus est et ad annum 1916, postremo centurio Bello Orbis Terrarum I interfuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Stubmann, qui sodalis factionis liberalis factus est, anno 1913 legatus ad civitatem Hamburgensem et anno 1917 ad Dietam Imperii Germanici electus est. A Novembri 1918 ad usque Februarem 1919 - nunc sodalis novae factionis DDP - praeses ministrorum Megalopolis-Streliciae erat et anno 1919/1920 legatus ad Consilium Formae Civitatis Constituendae fuit. Anno 1920 iterum legatus Dietae Imperii erat, sed eodem anno senator Hamburgum revertit et anno 1925 rector societatis Hamburgensis navium vaporis erat. Anno 1933, postquam Nazistae Germaniae rerum potiti sunt, Stubmann dimissus est. Deinde in Bavaria vixit et anno 1956 Hamburgum iterum iit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]