Curtius Baro de Reibnitz

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Curtius Baro de Reibnitz
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1877; Kielia
Obitus: 1937; Königsberg
Patria: Germania

Officium

Munus: Politicus

Familia

Familia: Reibnitz

Curtius Baro de Reibnitz, plene Curtius Arthurus Gustavus Ioannes Otho Baro de (Kurt Artur Gustav Hans Otto Freiherr von) Reibnitz (natus 12 Novembris 1877 Kieliae, mortuus 26 Iunii 1937 Regiomontii) vir publicus Theodiscus et sodalis factionis SPD fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Maiores eius nobiles e provincia Silesia fuerunt. Scholae studiis Berolini finitis Reibnitz testimonium maturitatis adeptus Kiliae Lipsiae Berolini iurisprudentiae studebat et anno 1902 doctor iuris atque 1912 doctor philologiae promotus est. Anno 1905 referendarius, anno 1907 assessor administrationis factus est. Ab anno 1909 ad 1911 in administerio Borussiae commercii laboravit. Ab anno 1912 ad 1913 in legatione Germaniae Vasingtoniae erat et ab anno 1914 ad 1918 consiliarius (Landrat) circuli Falkenberg (Silesia) erat. Praeterea inter primum bellum mundanum apud administrationem Germanicam Lituaniae Vilnii laboravit. Anno 1919 dirigens ministerialis in civitate Megalopoli-Strelicia nominatus est. Ab anno 1923 ad 1928 et post annum 1931 Berolini argentarius vixit et scriptor.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1918 Reibnitz ad factionem SPD accessit. Ab anno 1920 ad 1927 legatus ad senatum terrae Megalopolis-Streliciae erat. Die 13 Octobris 1919 primo praeses ministrorum huius civitatis electus est et ad diem 2 Augusti 1923 mansit. 13 Martii 1928 iterum creatus Megalopolim-Streliciam ad 4 Decembris 1931 administravit. De vita publica sua etiam libros composuit[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]