Henricus de Michael

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Henricus de Michael
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 11 Ianuarii 1888; Schönhausen
Obitus: 22 Februarii 1942;
Patria: Germania

Officium

Munus: Politicus

Henricus de Michael (natus 11 Ianuarii 1888 oppido Schönhausen/Megalopolis-Strelicia, mortuus (caesus) 22 Februarii 1942 oppido Ssaimoljovca apud Charcoviam) iurisprudens ac vir publicus Germanicus factionis DNVP fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Postquam scholam frequentavit et testimonium maturitatis accepit, de Michael Rostochii iurisprudentiae studebat et anno 1914 doctor promotus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1923 de Michael, qui sodalis DNVP erat, legatus ad sentum terrae Megalopolis-Streliciae fuit. A die 4 Decembris 1931 ad usque diem 29 Maii 1933 de Michael administerium civitatis rexit. Circa annum 1937 magister civium oppidi Schönhausen erat.

Miles et mors[recensere | fontem recensere]

Bello Orbis terrarum II dux militum interfuit et postremo maior in Russia cecidit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]