Fridericus Stichtenoth

E Vicipaedia
Wikidata Fridericus Stichtenoth
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 17 Novembris 1895; Großtöpfer
Obitus: 29 Iulii 1935; Suerinum
Patria: Germania

Fridericus (Theod. Fritz) Stichtenoth (natus 17 Novembris 1895 oppido Großtöpfer (Thuringia), mortuus 29 Iulii 1935 Suerini) vir publicus Theodiscus et sodalis NSDAP fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Stichtenoth Escevegiae et Cassalae gymnasium frequentabat et anno 1914 testimonium maturitatis accepit. Deinde miles conscriptus est atque Bello Orbis Terrarum I interfuit. Anno 1915 a Russis captus est. Bello finito Berolini et Goettingae oeconomiae studebat atque anno 1925 doctor promotus est. Ab anno 1927 pro Foedere Rurali Pomeraniae laboravit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1932 - 1933 pro factione Nazistarum legatus ad senatum terrae Megalopolis-Streliciae erat et a die 29 Maii 1933 praeses ministrorum huius civitatis erat. Die 31 Decembris 1933 Megalopolis-Strelicia cum Megalopoli-Suerino consociata est. Deinde Stichtenoth magister publicus in administratione novae civitatis Megalopolis laboravit.

Praesides Ministrorum Megalopolis-Streliciae (1918-1933)
Megalopolis-Streliciae
Megalopolis-Streliciae

Petrus Stubmann (DDP) | Ioannes Krüger (SPD)  | Curtius Baro de Reibnitz (SPD) | Carolus Schwabe (DNVP) | Haroldus Ludewig (nullius factionis) et Ericus Cordua (DNVP) | Curtius Baro de Reibnitz (SPD) | Henricus de Michael (DNVP) | Fridericus Stichtenoth (NSDAP) |