Carolus Schwabe

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Carolus Bernhartus Martinus (Theod.: Karl Bernhart Martin) Schwabe (natus 26 Iulii 1877 oppido Drispenstedt apud Hildesiam, mortuus die 14 Aprilis 1938 vico Sponholz in Megalopoli-Strelicia) vir publicus Theodiscus et sodalis DNVP fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Schwabe ab anno 1911 fundum equestre possidebat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Schwabe ab anno 1919 legatus ad senatus terrae Megalopolis-Streliciae fuit. Primo ad Unionem Oeconomicam, deinde ab anno 1923 ad DNVP factionem pertinuit. A die 2 Augusti 1923 ad diem 21 Februarii 1928 praeses ministrorum Megalopolis-Streliciae erat. Anno 1929 senatum terrae huius civitatis reliquit. Anno 1934 brevi tempore a Nazistis incarceratus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]