Percidae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Percidae
Perca flavescens
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Actinopterygii
Ordo: Perciformes
Subordo: Percoidei
Superfamilia: Percoidea
Familia: Percidae
Genera

Ammocrypta
Crystallaria
Etheostoma
Gymnocephalus
Nothonotus (subgenus)
Perca
Percarina
Percina
Romanichthys
Sander
Zingel
Pro speciebus, vide commentarium.

Percidae sunt familia piscium ordinis Perciformium in dulcibus et salsugineis Hemisphaerii Septentrionalis aquis endemicorum. Plurimae sunt Nearcticae, sed etiam adsunt species Palaearcticae. Familia circa 200 species in decem generibus comprehendit. Provolatores, percae, et earum cognati hac in familia inveniuntur; inter species notissimas sunt Gymnocephalus cernua, Sander canadensis, Sander vitreus, et tres species percarum. Parvi autem pisces provolatores appellatae etiam ad hanc familiam pertinent.

Inter proprietates huius familiae sunt armatura circa caput, a dentibus vel spinis in genis et operculis (tegminibus branchiarum) vel marginibus effecta, et duo angusti multorum dentium in lateribus (palatinis) ordines. Etiam, multis Percidis est lamina cordiformis dentium in superiore oris parte (vomere) sita. Forma horum piscium plerumque est aliquantulum oblonga et a latere compressa. Squamae plerumque sunt durae et tactu asperae, vel ciliatae. Percidae inter pulchrissimos aquae dulcis pisces a piscatoribus et aliis habentur ob eorum colores clarissimos, praecipue rubros, fuscos, aurantios, flavos.

Species[recensere | fontem recensere]

FishBase 204 species in decem generibus perscribit,[1] quibus quinque species anno 2012 inventas[2] additae sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Percidas spectant.


Perciformes Haec stipula ad Perciformes spectat. Amplifica, si potes!