Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Alimentatio prava

E Vicipaedia
(Redirectum de Penuria victus)
Salire ad: navigationem, quaerere
Alimentatio prava in orbe terrarum.

Alimentatio prava[1] est status qui ex diaeta iniqua fit, in qua quaedam alimenta desunt, quaedam autem alimenta nimia aut iniqua portione consumuntur paupertatis maximae aut consuetudinis penitus insitae causa.[2][3] Alimentatione prava quilibet in morbum cadere potest. Re vera ordo mundi sanitarius salutem pronuntiavit alimentatione iniqua gravissime periclitari.[4]

Consecutiones[recensere | fontem recensere]

Mors[recensere | fontem recensere]

Circa 58 centesimae mortium hominum ubique anno 2006 ob alimentationem pravam fuerunt; de quo Ioannes Ziegler, inquisitor Nationum Unitarum, scripsit: "Omnibus causis mortis numeratis, in orbe terrarum circa sexagies et bis centena milia hominum quotannis occidunt.[5] Unus ex duodecim hominibus ubique alimentatione iniqua adfectus est. Anno 2006, plus quam tricies et sexies centena milia hominum fame vel morbo ob parva micronutrimenta occidunt (2007:130)."[6] Alimentatio iniqua etiam magna mortis impuberis causa est.

Morbus[recensere | fontem recensere]

Alimentatio Parum Nimis
Vigor cibarius fames obesitas, diabetes mellitus
Sodium hyponatraemia hypernatraemia, "hypertensio"
Ferrum anaemia cirrhosis
Vitaminum A xerophthalmia cirrhosis, calvitium
Vitaminum B1 beriberi
Vitaminum C stomacace diarrhoea, sitis
Vitaminum D rhachitis sitis, vomitus, constipatio
Vitaminum K haemorrhagia
Calcium osteoporosis, tetania depressio, confusio, anorexia, nausea, vomitus, constipatio, polyuria, pancreatitis

Causae[recensere | fontem recensere]

Multi salubrem alimentorum varietatem capere non possunt, ob paupertatem et cibum sumptuosum et malam diaetam.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. O'Sullivan & Sheffrin (2007).
  3. What is malnutrition? World Food Programme.
  4. Malnutrition: The starvelings. The Economist Jan. 24th 2008.
  5. http://library.thinkquest.org/C002291/high/present/stats.htm.
  6. Anglice "In the world, approximately 62 million people, all causes of death combined, die each year. One in twelve people worldwide is malnourished. In 2006, more than 36 million died of hunger or diseases due to deficiencies in micronutrients" (Ziegler 2007:130).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • O'Sullivan, Arthur & Steven M. Sheffrin (2007) Economics: Principles in action. Boston, Mass.: Pearson/Prentice Hall. ISBN: 0131334875
  • Ziegler, Jean (2007) L'Empire de la honte. Lutetiae: Fayard. ISBN 978-2-253-12115-2.


Lucunculus Haec stipula ad alimentum spectat. Amplifica, si potes!
stipula Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!