Demetrius Chalcocondyles

Latinitas bona
E Vicipaedia
Demetrius Chalcocondyles

Demetrius Chalcocondyles sive Chalcondyles (Δημήτριος Χαλκοκονδύλης; nobili loco natus anno 1423 Athenis – mortuus anno 1511 Mediolani), consobrinus rerum gestarum scriptoris Laonici Chalcocondylis, fuit eruditus Graecus temporis litterarum renatarum, qui anno 1447 in Italiam cum cardinale Bessarione venit posteaque ibi vixit. Apud universitates Perusiae, Patavii, Romae, Florentiae, deinde Mediolani in urbe docuit.

Chalcocondyles etiam ut interpres operam dedit et multa e Graeco sermone in Latinum vertit, exempli gratia Galeni Anatomiam. Confecit editionem principem carminum Homericorum Iliados et Odysseae sub titulo Ὁμήρου τὰ σωζόμενα ("Homeri quae supersunt"), quae editio Florentiae anno 1488 producta est.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Ἐρωτήματα συνοπτικὰ τῶν ὀκτὼ τοῦ λόγου μερῶν μετὰ τινῶν κανόνων (Grammatica Linguae Graecae)

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Demetrium Chalcocondylen spectant.