Andreas Sartius

E Vicipaedia
Wikidata Andreas Sartius
Res apud Vicidata repertae:
Andreas Sartius: imago
Andreas Sartius: imago
Nativitas: 16 Iulii 1486; Florentia
Obitus: 29 Septembris 1530; Florentia
Patria: Respublica Florentina
Nomen nativum: Andrea d'Agnolo di Francesco di Luca di Paolo del Migliore Vannucchi

Familia

Coniunx: Lucrezia del Fede

Memoria

Sepultura: Santissima Annunziata
Ultima cena in Cenaculum Andreae Sartii, Florentiae

Andreas Sartius,[1] vulgo Andreas d'Agnolo di Francesco di Luca di Paolo del Migliore, dictus del Sarto (natus die 16 Iulii 1486 Gualfondae apud Florentiam - mortuus est die 29 Septembris 1530[2] Florentiae) fuit pictor Italicus aetate Renascentiae.

Vita[recensere | fontem recensere]

Filius vestificis - sic cognomen sartoris explicatur - apud aurifices tirocinium fecit et pictorem quendam delineationibus suis movit. Iste vir eum docebat et ad Petrum de Cosimo misit. Postea Sartius apud Franciabigio operam dabat. Magis autem eum moverunt Leonardus Vincius et Frater Bartholomaeus quorum pingendi rationes affabre suis modis adiunxit coloribus firmatis. Annis inter 1509 et 1514 opera tectoria in fano Florentino ordinis Servorum Mariae pinxit. Pro Fraternitate discalceatorum anno 1511 Christi baptisma confecerat. Annis inter 1515 et 1526 cyclum cum scaenis e vita Ioannis Baptistae pergebat. Quae opera sucida et varia sunt, bene ordinata et harmonice colorata, delineatione accuratissima et amoenitate egregia.

Creationum periodus altera libertates motuum, penicilli, colorum auxit. Inter tabulas anteriores citemus Mariae annuntiationem (1512; in Palatio Pittiano), Disputationem de Tritinate et Virginem Harpyiarum (1517 in Officiis Florentinis). Anno 1518 rege Francisco I invitante in Franciam itum est, unde post unum annum in patriam revenit ut pro rege Francico artificia nova et vetere compararat. Sed pecunias regias commendatas disiciens Florentiae latebat; isto tempore imagines maximi momenti fecit pro Fraternitate discalceatorum et pro coenobio Servorum Mariae: e.g. Deiparam cum parvulo in pictura olearia (quam nunc Vindobonae videris) sive Deiparam del Sacco famosam tribus cum figuris (fere anno 1525; quod opus permulti optimum dicunt). Inter temporum posteriorum opera adhuc Ascensio Mariae in coelos, Familia sancta (1529) et Effigies artificis ipsius mentionis dignae sunt.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vide Reumont (1835) p. 128
  2. Padovani (2007)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Andream Sartium spectant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Andrea del Sarto (1486–1530): Dipinti e disegni a Firenze [catalogus]. Florentiae, 1986. Vide et recensiones J. Shearman in Burlington Magazine vol. 129 (1987), pp. 498–502; A. Angelini in Prospettiva vol. 45 (1986), pp. 85–92
  • Luigi Biadi, Noticie inedite della vita d'Andrea del Sarto. Florentiae, 1829 (Textus apud Google Books)
  • D. Cordellier, Hommage à Andrea del Sarto [catalogus]. Lutetiae, 1986
  • S. J. Freedberg, Andrea del Sarto. 2 voll. Cambridge, Mass., 1963
  • R. Monti, Andrea del Sarto. 2a ed. Mediolani, 1981
  • A. Natali, A. Cecchi, Andrea del Sarto. Florentiae, 1989
  • Serena Padovani, Andrea del Sarto. Florentiae, 1986
  • Serena Padovani, "Sarto, Andrea del" in Grove Art Online. 2000 Situs venalis
  • A. Petrioli Tofani, Andrea del Sarto: Disegni. Florentiae, 1985
  • Alfred von Reumont, Andrea del Sarto. Lipsiae, 1835 (Theodisce) (Textus apud Google Books)
  • J. Shearman, Andrea del Sarto. 2 voll. Oxonii, 1965

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]