Palaeographia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Palaeographia (e verbis Graecis παλαιός, palaiós, antiquus, et γράφειν, graphein, scribere) est :

  • scientia antiquarum et a manu ductarum scripturarum
  • ars illas intelligendi.

Etsi omnium saeculorum manuscripta ad illam pertinent, tamen Medii aevi et saeculorum XVI et XVII chartas praecipue pertractat. Igitur, etiamsi permulti fontes quibus rerum gestarum scriptores utuntur iam impressu editi sunt, nullam historiam de saeculis istis scribere potes nisi palaeographiae es peritus. Itaque studiorum universitates quae Medii aevi historiam docent ad palaeographiam erudiunt.

NB Litterarum in lapidibus insculptarum studium a verbo "epigraphia" designatur.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]