Codicologia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Signa codicologica.

Codicologia (codex + Graeco -λογία 'studium') est studium librorum ut res physicae scriptorum, quae praecipue sunt manuscripta formam codicis habentia. Archaeologia libri saepe appellatur, quae se curat de materiis membranis (aliquando appellata vitulinum, charta, pigmenta, atramenta, et cetera), ac rationibus ad libros faciendos adhibitis, religatione non exclusa.

Clarae desunt definitiones: nonnulli codicologistae dicunt eorum disciplinam comprehendere palaeographiam, studium chirographi, sed alii dicunt eorum disciplinam codicologiam amplecti. Studium proprietatum scriptarum sicut marginalia, glossae, inscriptiones possessionis, in ambabus disciplinis invenitur, sicut studium ornamentorum, quod aliter ad historiam artis pertinet.

Codicologistae per proprietates libri diligenter investigandas originem et historiam libri aliquando colligi, vel elementa diu separata sed olim in eodem libro coniuncta adaequari possunt. Palaeographi et codicologistae etiam historiam bibliothecarum, bibliophiliam, et catalogos librorum investigant.

Corpora magni momenti[recensere | fontem recensere]

Nonnulla repositoria datorum interretialia magni momenti facultates manuscriptorum mediaevalium investigandorum habent.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]