Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Oxus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Oxus
Oxus anno 1992
Longitudo 1415 chm
Decursus aquae 2000 (prope Kerki urbem) /s
Area systematis 309 000 chm²
Fons Pamir
Ostium Lacus Oxianus
(vel Sarykamysch)
Regio Afgania, Tadzikistania,
Uzbecia, Turcomannia

Oxus[1] (Graece: ὁ Ὄξος, Persice: آمودریا Āmudaryā, Uzbecice Amudaryo) est flumen in Asia Centrali, quod initium capit in montibus Pamir in parte septentrio-orientali Afganiae (ubi Vachandaria et Piandzh[2] hodie nominatur), fluit per loca deserta (Karakum desertum in ripa laeva Oxi est et Kyzylkum in dextra) inter fines primum Afganiae Tadzikistaniae, deinde Uzbeciae Turcomanniaeque, et defluebat in Lacum Oxianum in Uzbecia, delta magnum formans; sed nunc ad lacum Oxianum non pervenit aquaque Oxi per systema irrigationis in Sarykamysch lacum abit. Uzboi[3] est alveus Oxi vetus siccus, per quem in mare Caspium Oxus olim influebat. Polytimetus et Bactrus fluvii antea Oxi trubutarii fuerunt, sed nunc aquae eorum omnes irrigandi causa abducuntur et ad Oxum non perveniunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 37°6′22″N 68°18′23″E, 44°6′30″N 59°40′52″E • 601416 GeoNames • Thesaurus Getty • Pleiades • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
Vicimedia Communia plura habent quae ad Oxum spectant.