Bactrus

E Vicipaedia
Bactrus
Longitudo 471 chm
Altitudo fontis 54,3 m
Area systematis 19 200 chm²
Fons Paropamisus
Ostium olim Oxus, nunc
in harenis perditur
Regio Afgania

Bactrus[1], vulgo Balkh (Dari بلخ, Afganice بلخ), est flumen Afganiae, 471 chm longum. In Baba iugo Paropamisi ortum, inter montes et per deserta fluit; in Oxum olim influebat, sed nunc aqua Bactri ad terras irrigandas omnis absumitur, nec ullus ramus ad Oxum pervenit. Bactra urbs in ripa dextra Bactri fluvii sita est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Brunopoli, 1972), vol. I, p. 200. Necnon Zariaspes, Zariaspis.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 36°39′0″N 66°56′0″E • GeoNames
  • "Bactrus." Encyclopaedia Sovietica magna (Russice)