Kyzylkum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
In deserto Kyzylkum

Kyzylkum[1] est desertum magnum harenosum et lapidosum in Turcomannia, Uzbecia et Kazachstania. Area deserti plus quam 300 milia chm2 est. Fines deserti sunt lacus Oxianus ad septentrionem et occidentem, Iaxartis vallis ad septentrionem et orientem, Tian Schan et Pamir montes ad orientem, Oxus ad meridiem. Oxus desertum Kyzylkumensem a Karakumensi separat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Кызылкум. Turcomannice arena rubra nomen significat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 42°26′28″N 63°27′41″E  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica