OpenTTD

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Insignia ludi.

OpenTTD est ludus computatralis cum fonte aperto in quo lusores hamaxostichos, naves, aeroplana, laophoria, et autoplaustra emunt et ministrant, varia onera huc illuc transportantes, ut pecuniam facient. Licentia ludi est GNU GPL.

In ludo.

Historia[recensere | fontem recensere]

Origo OpenTTD est ludus Transport Tycoon Deluxe (TTD) anno 1995 a Microprose creatus. Omnes facultates eius ludi adsunt in OpenTTD atque plures, sicut varia Intellegentiae Artificiales, multae magnitudines tabulae, interfacies commutabilis, ac compilatus est multis systematibus internis sicut Microsoft Windows, GNU/Linux, Mac OS X, Solaris, BSD, etc.

Ludovicus Strigeus anno 2003 nuntiavit se Transport Tycoon Deluxe convertere in linguam C audere. Anno 2004, ludus solutus est et nominatus est "OpenTTD". Alii programmatores deinde iuxit manum OpenTTD, tum et fons et facultates ludi augebantur. Post annum 2007, OpenTTD paulatim evolvebat in linguam C++.

Usque ad 2010, res graphicae, sonicae, et musicae ex Transport Tycoon Deluxe necese erant OpenTTD, etsi ipsum erat apertum ac liberum. Multi autem congregaverunt et laboraverunt ut omnes 7000 spiritus 2D ludi crearentur. Itaque deinde et soni et musica creati sunt. Cum cunctae res graphicae ("OpenGFX") et sonicae ("OpenSFX") perfectae sunt anno 2009, lusor poterat OpenTTD ludere sine ulla parte de Transport Tycoon Deluxe. Haec anno 2010 celebrabatur editione OpenTTD 1.0.0. Sic nominata est quia prima erat editio prorsus libera.

Tamen hodie multi sunt auctores qui iuvant OpenTTD meliorare, et cotidie nova editio ludi compilatur et promulgatur apud situm Interretiale OpenTTD.

Modi ludendi[recensere | fontem recensere]

Multi lusores delectantur variis modis ludendi: aliis placent rete vehiculorum realisticum, aliis lucrum magnum, aliis magna copia oneris translata. Aliis placet ludus cum pluribus lusoribus per Interrete, ut competitores vel manus lusorum unius ludens habeant.

Porta ludi.

OpenTTD multis linguis translatum est, etiam Linguae Latinae. Si mendum aut verbum Latinum incommodum vides, potes corrigere si optas interpretem Latinae esse apud situm Interretiale OpenTTD.

De NewGRF[recensere | fontem recensere]

Multi fasciculi qui "NewGRF" appellantur possunt arcessi intra ludum. NewGRF commutat OpenTTD aut rebus addendis aut mutandis: Alia NewGRF hamaxostichos Anglicos habent, alia aeroplana, alia industrias novas, alia vehicula ridicula. Etiam NewGRF possunt arcessi apud fora Interretialia OpenTTD, et alios situs Interretiales. NewGRF possunt valde ludum mutare, ut sive difficilior sit, ut sive lusor possit incipere ludum in Saeculo 19 (vel antea), ut sive graphicae habeant resolutionem maiorem.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad OpenTTD spectant.