Microsoft Windows

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Microsoft Windows (signum commercii Windows®) est systema administrativum computatrale iussu societatis Microsoft creatum, quod in administrativorum systematum mercatu ubique hodie dominatur. Plurima (id est, 90%) computatra personalia systemate Windows utuntur. Anno 2007 Microsoft novum systema Vista promulgavit, quod securitate pristina systemata superabat.

De historia systematis Windows[recensere | fontem recensere]

Microsoft Windows est familia systematum administrativorum pro societate Microsoft facta ab anno 1985. Haec familia divisa est in quinque partes:

Systemata administrativa computatralia cum processore 16 bit[recensere | fontem recensere]

Hic sunt numeri inter 1.0 et 3.11, ultimos 16 bit delineatos, qui producti sunt inter annos 1985 et 1993.

  • Windows 1.x anno 1985
  • Windows 2.x anno 1987
  • Windows 3.0 anno 1990
  • Windows 3.1 anno 1992
  • Windows 3.11 anno 1993

Systemata administrativa computatralia cum processore 16/32 bit[recensere | fontem recensere]

Hic sunt numeri inter 4.0 et 4.9, ultimos 16/32 bit delineatos, qui producti sunt inter annos 1995 et 1999.

Systemata administrativa computatralia cum processore 32 bit[recensere | fontem recensere]

Hic sunt numeri inter NT 3.1 et 5.1, ultimos 32 bit delineatos, qui producti sunt inter annos 1999 et 2001.

Systemata administrativa computatralia cum processore 32/64 bit[recensere | fontem recensere]

Hic sunt numeri inter NT 5.2 et 6.2, ultimos 32/64 bit delineatos, qui producti sunt ab anno 2003.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Pagina societatis Microsoft [1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. de:Windows 8