Mendum typographicum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Mendum typographicum in Biblia

Mendum typographicum est error compositionis in typographia, litterae vel detrectione, vel adiectione, vel substitutione vel commutatione ordinis factus, primo in operis imprimitis, deinde in rebus dactylographatis.

Menda typographica intentionalia[recensere | fontem recensere]

Menda typographica aliquae, vel genera mendorum, infamiam acquisiverunt et interdum nunc consulto adhibentur iocose. Exempli gratia, Britannicum diarium The Guardian interdum dicitur The Grauniad ob eius famam mendorum typographicorum faciendorum ante aetatem computatro scribendi.[1] Hic usus ut iocus incepit in periodico satirico Private Eye;[2] hoc periodicum hoc nomine usque hodie The Guardian appellare permanet.

Menda typographica frequentia sunt in interreti in Usenet et Tela totius terrae; ex nonnulla, velut "teh," "pwn" et "pron" (verba the, own et porn surrogantes), iocos et etiam mema ab interretiariis quibusdam facta sunt.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Taylor, Ros (12 Septembris 2000). "Internet know-how: Spelling". Guardian Unlimited  (Anglice)
  2. Lyall, Sarah (16 Februarii 1998). "Confession as Strength At a British Newspaper". New York Times. The New York Times Company  (Anglice)
  3. Marsden, Rhodri (18 Octobris 2006). "What do these strange web words mean?". Independent Online. Independent News & Media  (Anglice)
stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!