Lucrum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vir qui tabulas conficit, a Martino van Heemskerck anno 1529 pictus

Lucrum in rebus oeconomicis est differentia positiva inter reditum et impensam negotiorum per tempus definitum computata, damno opposita. Ratio lucri comprehendit aestimationem mutantem bonorum et pecuniae possessae, transactiones pecuniae liquidae et crediti, ac tributum rei publicae debitum.[1]

Vocabula[recensere | fontem recensere]

Vocabula fere idem significantia sunt quaestus, compendium, ac profectus (hoc vocabulum temporis post Augustum est fons profit Francogallici Anglicique). Lucrum etiam apud poëtas "opes, divitias" significat.

Nexus interni


Notae[recensere | fontem recensere]

  1. John Black, Nigar Hashimzade, Gareth Myles, A Dictionary of Economics (Oxonia: 2012), p. 326.