Tenebrarum metus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lumen nocturnum tenebrarum metum dispellit vel saltem demitigat.

Tenebrarum metus,[1] sive docte nyctophobia, est metus permanens sive formido locorum tenebrosorum. Non absentia lucis per se formidinem inicit sed potius deminutio potestatis naturaliter agendi. Praeterea ignorantia locorum tenebris inlata decipimur et metuere fallimur, ne in pericula invisibilia incidamus, nam imaginari possumus fossam apertam ante pedes esse aut larvam oculis intentis nos ex tenebris spectare.[2] Quia sensus aequilibrii tenebris aliquatenus turbari potest, animus hominis nyctophobia adfici potest.

Tenebrarum metus non solum liberorum est sed etiam in multis vel plurimis adultis manet, quamquam mitius animos adficit. Utique plurimi homines tenebris plus minusve anguntur, nam ut iam dixit Seneca (Ep. 82.15), sensus perquam naturalis est. Quodsi modum transierit, therapia quadam opus erit, nam tum de vera phobia agitur, quae saepissime nyctophobia vocatur. Qui terminus ad noctis metum refertur, nam ex Graecis νύξ (stirps: νυκτ-) 'nox' et φόβος 'metus' compositum est. Sunt alii quoque termini eiusdem significationis: achlyophobia ad caliginis metum (ἀχλύς 'caligo, nebula'), lygophobia ad crepusculi (sive tenebrarum vespertinarum) metum (λυγή 'tenebrae vespertinae'), scotophobia ad obscuritatis metum (σκότος 'obscuritas, tenebrae') refertur.

De nyctophobia[recensere | fontem recensere]

Nyctophobia formido severa sive phobia est tenebris iniecta, quae ex hac perversa opinione, quid in tenebris accidere possit, oritur. Quod etiam fortuito et in tempus fieri potest, si quid nuper acciderit terribile, quo constantia animi concussa sit. Cum natura non simus nocticolae, noctu cautius agimus quam die. Cum incommoda tenebris inlata — sicut anhelitus, sudatio nimia, nausea, siccitas oris, palpitatio cordis, trepidatio temeraria, evulsio realitatis, sensus moriendi — modum naturalem superant, nyctophobiam dicimus. Nyctophobia, nisi curetur, severas animi et corporis molestias adferre possit. Variae curationes adhiberi possunt. Ratio praeparatoria, qua aegrotus tenebris exponitur, digna est, quae temptetur, sed theraputae est animum aegroti variis modis relaxare. Etiam therapia cognitiva utilis esse potest, ut aegrotus ad certas diurnas et nocturnas mores consuescat. Quodsi aegrotus incommodis infrenatis laborare videtur, ad medicinas antidepressivas decurrendum est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sen. Ep. 82.15.
  2. Cf. Lyons 1980: 75.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Irwin, Louis Neal (2006) Scotophobin: Darkness at the Dawn of the Search for Memory Molecules.
  • Klingman, Avigdor (1988) Biblioguidance With Kindergartners: Evaluation of a Primary Prevention Program to Reduce Fear of the Dark. Journal of Clinical Child Psychology 17: 237–41.
  • Levos, J. & Zacchilli, T. L. (2015) Nyctophobia: From imagined to realistic fears of the dark. Psi Chi Journal of Psychological Research 20: 102–10.
  • Lyons, William (1980) Emotion. Cambridge University Press.