Nicolaus Leskov

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Nicolaus Leskov
Res apud Vicidata repertae:
Nicolaus Leskov: imago
Nicolaus Leskov: imago
Nicolaus Leskov: subscriptio
Nicolaus Leskov: subscriptio
Nativitas: 4 Februarii 1831; Q23879935
Obitus: 21 Februarii 1895; Petropolis
Patria: Imperium Russicum

Memoria

Sepultura: Literatorskie mostki

Nicolaus Simeonis filius Leskov (Russice Николай Семёнович Лесков, tr. Nikolaj Semënovič Leskov; 4 Februarii[1] 183121 Februarii[2] 1895) erat scriptor Russicus.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Nicolaus Leskov natus est in vico Gorochovo, tunc ad gubernium, nunc ad regionem Orelensem Russiae pertinente. Eius pater, Simeon Demetrii filius Leskov, ipse in familia sacerdotis natus, officialis iudicii erat et in munere sua statum hominis nobilis meruit. Mater autem, Maria Petri filia, nata Alfer’eva, originis nobilis erat. Nicolaus initio domi cognatorum suorum, et annis 18411846 in gymnasio Orelensi studebat.

Ab annis sedecim, Leskov ut apparitor favebat operi, initio in urbe Orel, et ab anno 1849 Kioviae, ubi inter alia lectiones in universitate visitabat, linguae Polonicae atque culturae Slavicae studens, etiam ad studium religionis rationem habuit. Anno 1850 filiam negotiatoris Kioviensis uxorem ducit. Annis 18571860 in firma privata, se ad transmigrationem rusticorum in terras novas applicante, laborabat et multos locos Imperii Russici visitavit. Postea se litteris dedit.

Anno 1860 Nicolaus Leskov in actis diurnis articulos suos publicare incepit, initio pseudonymo M. Stebnickij (М. Стебницкий), dein multis aliis utens. Ab anno 1861 Petropolim colebat. Mense Maio anni 1862 in actis diurnis Petropolitanis nomine Apis borealis («Северная пчела») publicavit commentationem criticam de incendio, quod Petropoli pridie acciderat, in qua et accensores, ed administrationem reprehendit. Quia haec commentatio a fama ut accusatio rerum novarum cupidorum aestimata est, auctor eius ab illis damnabatur. Paulo post, eodem anno, Leskov ut correspondens Apis borealis peregre venit, Imperium Austro-Hungaricum (terras Ucrainae occidentalis, Poloniae Bohemiaequae) et Franciam visitavit.

Decennio 187, vitam Russicam temporis illius describens, nonnullas narrationes realisticas in lucem edidit, quarum sunt Acidus («Язвительный», anno 1863), Vita rusticae alicuius («Житие одной бабы», anno 1863), Domina Macbeth circuli Mscenscensis («Леди Макбет Мценского уезда», anno 1865) quod origo operae eiusdem nominis Demetrii Szostakowicz facta est, Bellatrix («Воительница», anno 1866), etc. In narratione sua Ovibos («Овцебык», anno 1863 publicata), et imprimis in mythistoriis Nulla via («Некуда», anno 1864 in lucem edita, a multis litteratoribus damnata), Cultris («На ножах», annis 18701871) certisque aliis operibus, participes motus revolutionarii Russici ('nihilistas', seu 'homines novos') vituperavit.

Decennio 188 iudicia scriptoris mutare inceperunt. Anno 1871 publicata est narratiuncula eius nomine Risus et dolor («Смех и горе»), ubi condicio Russiae monarchicae satyrice depicta est. Illo tempore Leskov de hominibus ingeniosis Russicis, qui opera sua aliis hominibus dederunt, scribere incepit; e.g., annis 18721873 creavit «Соборяне», Angelus obsignatus («Запечатленный ангел»), Peregrinator fascinatus («Очарованный странник»). Ab anno 1874 Leskov in parte speciali, libros pro populo editos perspiciendi, commissionis doctae Ministerii educationis popularis favebat operi. Anno 1875 denuo peregre venit et, cum spem suam de clericis rebusque orthodoxis dempsisset, nonnulla summaria satyrica de sacerdotibus orthodoxis scripsit.

Anno 1881 Nicolaus Leskov creavit unum ex operibus suis clarissimis, nomine Scaeva («Левша»), seu plenius Fabula de scaeva straboni Tulensi et de pulice chalybeio («Сказ о тульском косом левше и о стальной блохе»), ubi fidem suam indoli bonae populi Russici expressit. Ab anno 1883 in dimissione erat. Anno 1887 Leonem Tolstoj cognovit, qui apud creaturam eius magnopere contulit. In operibus suis ultimis (aut vero nomine, aut pseudonymis variis subscriptis) Leskov systhema politicum Imperii Russici improbavit.

Notae[recensere | fontem recensere]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Nicolaum Leskov spectant.
Lexica biographica:  • Deutsche Biographie • Store norske leksikon