Musa (genus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Musa

Musa
Musa acuminata
Taxinomia
Regnum: Plantae
Divisio: Magnoliophyta
Classis: Liliopsida
Ordo: Zingiberales
Familia: Musaceae
Genus: Musa
L.
Species

Musa est genus cuius species sunt omnium herbacearum plantarum florentium altissimae,[1] familiae Musacearum. Huic generi sunt plus quam quinquaginta species, quarum nonnullae fructus edules proferunt, dum aliae sunt pro ornamento (Bailey 1916:2076–2079). Musa est in tropicis Asiae Meridiorientalis regionibus endemica, primum mansuefacta probabiliter in Nova Guinea.[2] Planta hodie per zonas tropicas excolitur,[3] praecipue pro fructu, sed plantae etiam pro fibra et ornamento sunt.

Musa velutina

Musis plerumque altis validisque, homines saepe eas arbores falso appellant, sed plantae caulis re vera est pseudocaulis. In aliquibus speciebus, hic pseudocaulis, ex cormo emergens, potest altitudinem ad 7.6 vel fortasse octo metra (26 pedes) attingere, foliis spiraliter dispositis, ad 3.5 metra (10 pedes) longis et 60 cm (2 pedes) latis.[4] Unusquisque pseudocaulis potest proferre fascem musarum viridum, quae maturescentes flavi vel adeo rubri fiunt. Post fructum prolatum, pseudocaulis moritur, et alius in eius loco substituitur.

Musa sapientum, ex Encyclopædia Britannica anni 1911.

Alii fontes ferunt genus nominari pro Antonio Musa, medicus Augusti imperatoris (Bailey 1916:2076); alii autem ferunt Linnaeum, qui genus anno 1750 nominavit, e mauz, voce Arabica, in Latinum convertisse.[5] Banana, nomen Musae in multis linguis, e voce ipsa Arabica banan 'digitus' deducitur.[5]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Yes, we have more bananas in Journals Royal Horticultural Society, Maio 2002.
  2. "Tracing antiquity of banana cultivation in Papua New Guinea". The Australia & Pacific Science Foundation 
  3. Agroforestry.net
  4. "Banana from ''Fruits of Warm Climates'' by Julia Morton". Hort.purdue.edu .
  5. 5.0 5.1 Dan Keppel, Banana (Hudson Street Press, 2008), p. 44.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Inflorescentia Musae acuminatae x balbisianae, partim aperta
Flores et folia Musae x paradisiacae nundinis Thanin urbis Chiang Mai Thailandiae venundata.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Bananas spectant.