Mulier amicta sole

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Mulier amicta sole (miniatura Herradis Landsbergensis exeuntis saeculi XII). A sinistra certamen cum bestia de mari depingitur; a dextra draco ruber in mulierem flumen aquae vomit; super eam filius eius in caelum deducitur.

Mulier amicta sole (Graece "γυνὴ περιβεβλημένη τὸν ἥλιον") est persona symbolica Apocalypsis Ioannis (lib. 12, vv. 1–17). Imaginem mulieris diversis modis interpretantur theologi, maior pars quorum credunt eam ecclesiam Christianam temporis persecutionum repraesentare. Mulier saepe cum virgine Maria coniungitur et in multis operibus artis reperiri potest.

Visio Ioannis[recensere | fontem recensere]

Descriptio mulieris in duodecimo capite libri Apocalypsis reperitur:

Et signum magnum apparuit in caelo: mulier amicta sole, et luna sub pedibus eius, et super caput eius corona stellarum duodecim; et in utero habens, et clamat parturiens et cruciatur, ut pariat. Et visum est aliud signum in caelo: et ecce draco rufus magnus, habens capita septem et cornua decem, et super capita sua septem diademata; et cauda eius trahit tertiam partem stellarum caeli et misit eas in terram. Et draco stetit ante mulierem, quae erat paritura, ut, cum peperisset, filium eius devoraret. Et peperit filium, masculum, qui recturus est omnes gentes in virga ferrea; et raptus est filius eius ad Deum et ad thronum eius. Et mulier fugit in desertum, ubi habet locum paratum a Deo, ut ibi pascant illam diebus mille ducentis sexaginta.[1]

Statuae mulieris amictae sole Quiti

Hoc tempore magnum proelium in caelo inter draconem et Michaëlem factum est. Draco proiectus denuo persecutus est mulierum, cui datae sunt "duae alae aquilae magnae, ut volaret in desertum in locum suum, ubi alitur per tempus et tempora." Serpens ex ore suo post mulierem "aquam tamquam flumen" misit, quod terra autem absorbuit. Tunc "iratus est draco in mulierem et abiit facere proelium cum reliquis de semine eius, qui custodiunt mandata Dei et habent testimonium Iesu."[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad mulierem amictam sole spectant.