Morbus Addisonianus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Morbus Addisonianus est morbus endocrineum rarus, quo glandularum suprarenalium functio diminuta (insufficientia glandualrum suprarenalium) est. Hac de causa synthesis hormontis cortisoli reducta est. Saepissime morbus Addisonianus morbus autoimmunitatis imponit[1]. In infantibus vero geneticae causae morbum Addisonianum adclarant[2].

Symptomata sunt fatigatio, musculorum imbecilitas, abdominis dolor. Periculosissima est crisis Addisoniana, imprimis in aliorum morborum vel contagionis coniunctione[3].

Tractatio hormontum supplementum includit[4], imprimis circum operationes chirurgicas et graviores animi contentiones.

Glandula suprarenalis[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Glandula suprarenalis

Supra renes sita utraque glandula suprarenalis tria hormontum genera liberat: mineralocorticoida, glucocorticoida, androgena.

Genera morborum Addisonianorum[recensere | fontem recensere]

In adultis dividi potest morbi Addisoniani in primarios, secundarios, tertianos. Morbus Addisonianus primarius ad morbum autoimmunitatis, secundarius ad ceteros corporis morbos, demum tertianus ad causas extra corpus refert. Cursus specialis, autem periculosissimus, est crisis Addisoniana.

Morbus Addisonianus primarius[recensere | fontem recensere]

Invenitur morbo Addisoniano primario autoanticorpora contra enzymum 21-hydroxylasem directa[5]. Circiter unus ex sex milia hominum affectus est[6]. Est simul pars maior syndromatis polyendocrinei autoimmunitatis typi 1 et typi 2. Hydrocortiso vel fludrocortisono supplementum, per totam vitam, pernecesse commendatur.

Crisis Addisoniana[recensere | fontem recensere]

Crisis Addisoniana est morbi Addisoniani periculossimum deterius, et etiam eruditionis ope periculum hoc aegrotorum restat[7].

Tractatio[recensere | fontem recensere]

Mineralocorticoidis et glucorticoidis supplementum in tractando momentum maximum habet[8].

Historia[recensere | fontem recensere]

Morbi nomen cum medico Anglico Thoma Addison (1793 - 1860) coniungitur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hellesen A., Bratland E., Husebye E. S. (Iun 2018). "Autoimmune Addison's disease - An update on pathogenesis". Annales d'endocrinologie 79 (3): 157-63 
  2. Betterle C., Presotto F., Furmaniak J. (Dec 2019). "Epidemiology, pathogenesis, and diagnosis of Addison's disease in adults". Journal of endocrinological investigation 42 (12): 1407-33 
  3. Smans L. C. C. J., Van der Valk E. S., et al. (Ian 2016). "Incidence of adrenal crisis in patients with adrenal insufficiency". Clinical endocrinology 84 (1): 17-22 
  4. Napier C., Pearce S. H. S. (Iun 2014). "Current and emerging therapies for Addison's disease". Current opinion in endocrinology, diabetes, and obesity 21 (3): 147-53 
  5. Bednarek J., Furmaniak J., et al. (Aug 1992). "Steroid 21-hydroxylase is a major autoantigen involved in adult onset autoimmune Addison's disease". FEBS letters 309 (1): 51-5 
  6. Saverino S., Falorni A. (Ian 2020). "Autoimmune Addison's disease". Best practice & research. Clinical endocrinology & metabolism 34 (1): 101379 
  7. Hahner S., Spinnler C., et al. (Feb 2015). "High incidence of adrenal crisis in educated patients with chronic adrenal insufficiency: a prospective study". The journal of clinical endocrinology and metabolism 100 (2): 407-16 
  8. Koetz K., Kienitz T., Quinkler M. (Iun 2010). "Management of steroid replacement in adrenal insufficiency". Minerva endocrinologica 35 (2): 61-72 

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

stipula Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!