Myasthenia gravis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Myasthenia gravis
Strabismus apud myastheniam gravem.
Strabismus cum ptosi et diplopia myastheniae gravis causa.
Classificationes
ICD-10 G70.0

Myasthenia gravis est morbus neurologicus chronicus, malo translationinis neuromuscularis, cum fatigatione et infirmitate musculari. Infirmitas muscularis motibus ineuntibus initiat acceleratque, cum quiete sane denique mitigat.

Causa sunt autoanticorpora contra receptoria acetylcholini (AChR) velut alia proteina unitatis neuromuscularis.

Proxima morbi signa sunt pro maxima parte debilitates membrorum (pareses); saepe etiam musculorum oculi, faucium (cum difficulatis devorandi) vel systematis respiratorii (cum difficultatibus respirandi) observantur.

Incidentia morbi, numerus novarum insanitatum, est anno 30/1 000 000[1].

Cura est incognita. Tractatio symptomatica per medicamenta fit, ut per inhibitores enzymi acetylcolinesterasis. Periculosa crisis myasthenica separationem partium sanguinis (plasmapheresem) vel applicationem immunoglobulinorum poscit.

Signa morbi[recensere | fontem recensere]

Saepe myasthenia gravis cum infirmate, sine doloribus, singulorum musculorum incipit. De myastheniae consuetudine infirmitas actionibus muscularibus connexa est, quamdiu musculi exercitantur. Postea infirmitates mitigant, nisi musculi de novo moveantur. Vesperi signa graviora, una sensu cum fatigationis.

Tractatio[recensere | fontem recensere]

Saepe medicamentum inhibitor enzymi acetylcolinesterasis ut Neostigminum vel Pyridostigminum commendatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. McGrogan A., Sneddon S., de Vries C. S. (2010). "The incidence of myasthenia gravis: a systematic literature review". Neuroepidemiology 34 (3): 171-83 

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • NIH de myasthenia gravi. (Anglice)
stipula Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!