Hormon adrenocorticotropinum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Adrenocorticotropinum hormon (ACTH).

Hormon adrenocorticotrophinum sive corticotrophinum (abbreviatura internationalis: ACTH)[1] est hormon polypeptidum undequadraginta aminoacidorum a lobo anteriore hypophysis liberatum tum glandulas adrenales stimulans. In glandulis adrenalibus ACTH liberationem hormontum aldosteroni atque synthesem glucocorticoidorum gubernat[2].

ACTH est pars axis hypothalami-pituitariae-suprarenalis: primo quaeque incitatio in hypothalamo liberationem hormonis corticotrophinum liberantis (CRH) perficit. CRH causa tum ACTH per glandulam pituitariam liberatum est. Deinde ACTH ipsum in glandulas suprarenales cortisolum liberari perficit. Ergo malum axis hypothalami-pituitariae-suprarenalis reactionem corporis incitationis mutat. Fluxus haud magnus signum insufficientiae suprarenalis secundariae (malum glandulae pituitariae) vel tertiariae (malum hypothalami) est. Superest ACTH in insufficientia suprarenali primaria morbo Addison.

Historia[recensere | fontem recensere]

ACTH primum anno 1933 descriptum est[3].

Structura corticotrophini[recensere | fontem recensere]

Hormoni adrenocorticotrophino 39 aminoacida sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Кортикотропин(Синоним Hormonum adrenocorticotrophinum)
  2. Gallo-Payet N, Payet MD (2003). "Mechanism of action of ACTH: beyond cAMP". Microsc Res Tech 61 (3): 275-87 
  3. Collip JB, Anderson E, Thomson DL (1933). The adrenotropic hormone of the anterior pituitary lobe. Lancet 222:347–8

Nexus interni