Anticorpus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Anticorpus[1] est proteinum, quod ad defensionem cellularum factum est. Hoc proteinum tutatur cellulas, ut animadvertatur organismus de rebus peregrinis corpus invadentibus. Quod conficit defensionem cellularum, est molecula praestans rebus peregrinis, appellata antigenum (anti-gen-, sive anticorporis genitor). Anticorpora, velut cetera proteina, transcribuntur a genis. Anticorpus quodque adhaeret ad antigenum. Structura anticorporum est pervaria propter structuram variam antigenorum. Eamobrem sequentia genorum, quae transcribunt anticorpora, est varia non solum inter homines, sed etiam intra hominem ipsum. His in genis ratio mutationis est ita, ut ad defensionem cellulae sint decies centena milia anticorporum, ut fortius quotquot antigena instent.

Anticorpora, quae etiam immunoglobulina appellantur, proteina, quae per cellulas B in systemate immunitatis creantur, pro obsidione et abolitione virorum, bacteriorum, vel parasitorum in cooperatione cum cellulis manducantibus seu systemate complementi. Structura principalis eorum litteram Y imitatur, et e duobus proteinis constat, cum in typis IgM et IgA (vide infra) plures moleculae unum anticorpus magnum forment. Plerumque genera anticorporum humanorum in quinque partes dividuntur:

  • IgM: Prima anticorpora post infectionem. Maxima anticorpora sunt, quoniam quinque immunoglobulina unam moleculam magnam huius typi formant.
  • IgG: Abundantissima anticorpora in sanguine et fluido intercellulari. Structura eorum archetypica pro immunoglobulinis est.
  • IgA: Anticorpora huius typi plerumque per epithelia emittuntur. Duo immunoglobuli unum anticorpus emissum formant, cum in sanguine hic typus modo solitarius exsistat.
  • IgE: Anticorpora huius typi reactiones allergicas efficiunt per emissionem mediatorum allergiae ex cellulis specialibus. Etiam defensionem contra parasitos efficiunt.
  • IgD: Anticorpora typi IgD plerumque ad membranam cellulae B maturae exsistunt. Functio eorum in systemate immunitatis ignota est.

Anticorpora inter se differunt in adnexione adversus diversa antigena. Causa est structura genetica, propter recombinationem geni immunoglobuli, quae peculiaris pro omni B-cellula est.

Structura[recensere | fontem recensere]

Anticorporum structura: catenae graves (3) et leves (4) inter se conectae formam Y formantes

Anticorporibus catenae graves (Anglice: heavy chains, abbreviatura H) duo velut catenae leves (Anglice: light chains, abbreviatura L) duo inter se per disulphidi pontes conectae sunt, formantes formam Y unius. Catenis levibus dominiorum et unum variabile (VL) et unum constante (CL) sunt. Catenis gravibus dominiorum unum variabile (VH) sed constantia tria (IgG, IgA) sive etiam quattuor (IgM, IgE), nominatur CH1, CH2, CH3 (velut - IgG, IgA - CH4).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Arnaudov, G.D. (1964). Terminologia medica polyglotta. Latinum-Bulgarski-Russkij-English-Français-Deutsch. Serdicae: Editio medicina et physcultura.

Nexus interni