Moneta Britanniae Celtica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Pecunia Britanniae primitiva: taleae ferreae[1] ensiformes (Museum Coriniense[en])

Moneta Britanniae meridianae antiquissima a populis Celticis saeculo fere II a.C.n. evoluta est. Qui eo aevo inter se taleas ferreas sicut pecuniam permutabant,[1] sed et nummos aureos in Gallia incusos primum in Britanniam recipere coeperunt, aut per migrationem hominum, aut in remunerationem militum Britannorum mercennariorum qui cum Gallis pugnaverint, aut in coniunctionibus inter principes Celtas Galliae et Britanniae, aliove modo nobis incognito.

Statera aurea seriei Gallo-Belgicae A, in Gallia septentrionali facta saeculo II ineunte, valde attrita, in Britannia reperta, typis post nummos Philippi II Macedonis designatis. Obv. Figura e protoma Apollinis derivata. Rev. Equus, eques disiunctus, rota

Hi nummi, singulatim ex agris Anglicis ab archaeologis incolisque recuperati, saeculo II a.C.n. exeunte fortasse advecti, rarissime in Picardia saeculo III facti ex imitatione monetae urbis Tarenti,[2] mox multo crebrius in eadem regione saeculo II ineunte ex imitatione staterum Macedonicarum Philippi II regis facti erant. A numismatistis "Gallo-Belgici A" nuncupati, in ipsa Gallia iam obsoleti (serie "Gallo-Belgica C" substituta), satis tardius per Britanniam in pecuniam adhibiti erunt.[3]

Nummus aëneus ("potinus") in Cantio factus, monetarum Britanniae nativarum fortasse antiquissima. Obv. Caput

Antiquissimi autem nummi origine Britannico sunt "potini" aënei in formis fusi in Cantio (prope Fretum Gallicum) unde late in Britanniam meridianam iam ante saeculum II peractum convecti sunt. Horum duo fere milia in thesauro Thurrock in Essexia, singuli autem apud Maiden Castle Dorcestriae (contextu saeculi I a.C.n. medio vel tardiore) alibique reperti sunt.[4] Quorum nummorum aëneorum typi e moneta Massiliensi, sed confectio et fortasse consuetudo e "potinis" mediae vallis Sequanae imitatae sunt.[5]

Statera Britannica varietatis A, typis post monetam Philippi II Macedonis per seriem Gallo-Belgicam C designatis. Obv. Figura e protoma Apollinis derivata. Rev. Equus disiunctus

Series nummorum Gallicorum "Gallo-Belgica C", quae ante annos 60 a.C.n. usque ad Marcodurum in Germania penetraverit,[6] iam antea et in Britannia recepta est. Quorum nummorum inspirationem sumpserunt factores antiquissimorum staterum aurearum in ipsa Britannia incusarum. Archaeologi in Britannia exemplaria plura nummorum priorum seriei Gallo-Belgicae C, pauciora posteriorum reperiunt, e quo suggeri potest necessitatem monetae aureae, eo aevo neque antea notam, ad primam staterarum Britannicarum creationem conduxisse.[7] Illis varietatibus staterarum Britannicaum haud dissimiles sed fortasse paulo tardiores adducuntur varietates I et J Angliae orientalis, signa nonnulla trahentes a serie Gallo-Belgica E quae tempore bello Gallico C. Iulii Caesaris incusae sunt. Inde annum haud incertum c. 55/50 monetae Britannicae aureae florentis derivatur.

Sed iam eodem lustro novo pondere (5.8 g), nova mixtura auri (40%-50%) argentique, imaginibus renovatis, moneta quae in Anglia meridio-orientalis usque in finem saeculo I a.C.n. adhibita erit constituitur. Ex hac regione nummi aurei argenteique necnon aënei incusi late reperiuntur, variis typis partim ex antiquioribus, partim e moneta Romana imitatis, crebriterque inscriptionibus ("legendis") iuxta imagines additis, nomina praebentibus saepius principum, multo rarius locorum monetariorum CAMVLODVNO (apud Romanos Camulodunum), VERLAMIO (Verulamium), CALLEV (Calleva).[8] Quae legenda saepe abbreviata sunt. Nominibus regum monetariorumque cum locis effossionis comparatis, numismatistae et archaeologi regiones circulationis derivare possunt, quae ad civitates Britanniae Romanae postea constitutas nonnumquam correspondent. Licet ergo, sed sine certitudine, civitatum aliquarum meridio-orientalium series regum e testimonio nummorum enumerare, civitatum etiam remotiorum series monetariae (legendis carentibus) describere. Is autem, qui tales series regionales regumque enumerationes statuere conatur, novis effossionibus semper relatis, statuta sua sine fine mutare debebit.[9]

Nominibus regum fere omnino carentibus nummi Cantiacis, Corieltauvis, Durotrigibus, Icenis attribuuntur, nominibus regum pluribus inscriptis nummi Atrebatibus, Catuvellaunis, Dobunnis, Trinovantibus. Titulus rarissime "rex" Latine, "rig" vel casu obliquo "riconi" Celtice verbatim in legendis inseritur (CVNOBELINVS REX TASC i.e. "Cunobelinus rex Tasciovani filius"; TASCIOV RICONI "Tasciovani regis"; C F VER REX aliter VERICA REX COMMI F ("Verica rex Commii filius"); REX CALLE EPP ("rex Callevae Eppillus").

Familiae regiae pro certo duae e nummis enumerandae sunt, videlicet progenies Tasciovani (CVNOBELINVS TASCIIOVANI.F i.e. "Cunobelinus Tasceovani filius", EPATI TASCIOV i.e. "Epaticcus Tasciovani filius") et Commii filii (COMM.F.EPPILLV ("Commi filius Eppillus"; TINC COMMI F ("Tincomarus Commi filius"; VERICA COMMI F ("Verica Commi filius"). Commium nonnulli eundem esse atque Caesaris amicus inimicusque, alii filium huius fuisse censent.[8]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Caesar, De bello Gallico 5.12.4
  2. #Haselgrove (1993) pp. 34-35; A. M. Burnett, "Celtic Coinage in Britain III: The Waltham St Lawrence Treasure Trove" in British Numismatic Journal vol. 60 (1990) pp. 13-28 no. 1-2
  3. #Haselgrove (1993) pp. 35-36
  4. Colin Haselgrove, "The archaeology of British potin coinage" in Archaeological Journal vol. 145 (1988) pp. 99-122; N. M. Sharples, Maiden Castle: excavations and field survey 1985-6 (Londinii, 1991) pp. 155-156
  5. Colin Haselgrove, "Potin coinage in Iron Age Britain, archaeology and chronology" in Gallia vol. 52 (1995) pp. 117-127
  6. H. E. Joachim, "Ein bedeutender urgeschichtlicher Fund aus dem Hambacher Forst" in Ausgrabungen im Rheinland 1978 (Rheinische Landesmuseum Bonn, Sonderheft. 1979) pp. 56–62
  7. #Haselgrove (1993) pp. 39-41
  8. 8.0 8.1 #Mays (1992)
  9. Recentissime R. D. Van Arsdell, Celtic Coinage of Britain. Londinii: Spink, 1989 (vide recensionem A. Burnett in British Numismatic Journal vol. 59 (1989) pp. 235-237); R. D. Van Arsdell, Celtic Coinage of Britain. 3a ed., 2017 (in interrete legenda)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Opera antiquiora
  • 1766 : Samuel Pegge, An Essay on the Coins of Cunobelin ... A dissertation on the seat of the Coritani. Londinii: Bowyer Textus apud Internet Archive
  • 1864 : John Evans, The Coins of the Ancient Britons. Londinii: J. Russell Smith Textus apud Internet Archive Editio 1890
Eruditio recentior
Historia studiorum

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Britanniae antiquae nummi aurei, legendo CORIO, e thesauro Farmborough in Somersetensi reperti (Museum Britannicum)
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad monetam Britanniae Celticam spectant.