Tincomarus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Tetartostatera rege Tincomaro incusa. Obv. TINC in capsa, C supra, B infra. Rev. Facies Medusae

Tincomarus, qui saeculo I a.C.n. exeunte floruit, rex fuit in Britannia. Nummos nomine suo (saepissime TINC tantum) signari iusserit. Regionem circa Noviomagum dirigisse censetur ubi Romani postea civitatem Regnorum constituerint. Ante annum 14 rex Britannus Tin[...], qui fortasse idem atque Tincomarus fuerit, Romam ad Augustum supplex fugit.[1]

Statera rege Tincomaro incusa. Obv. TINC in capsa. Rev. Eques

Filius fuit Commii, qui ex Atrebatibus Galliae ortus, socius atque postea inimicus Caesaris, regnum dynastiamque Atrebatum Britannorum condidisse censetur. Nomen Tincomari olim ab eruditis ex abbreviationibus nummorum "Tincommius" reconstructum est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "AD MÉ SUPPLICES CONFUG[ERVNT] REGÉS ... BRITANNORUM DUMNOBELLAV[NUS] ET TIN[...]": Res gestae Divi Augusti 32.1. Cf. Dumnovellaunus

Bibliographia[recensere | fontem recensere]