Michael Oldfield

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Oldfield anno 2006.

Michael Oldfield, vulgo Mike Oldfield, natus Raedingae die 15 Maii 1953, est musicus Britannicus. Clarissimum manet adhuc hodie opus primum eius Tubular Bells (fere 'campanae tubulares' ) appellatum, cuius quaedam partes in pellicula horrifica The Exorcist audiuntur. Carmen notum eius est etiam Moonlight Shadow, quod a Margareta Reilly cantatur. Plerumque quidem musice eius voce humana caret, sed variis instrumentis abundat.

De vita et cursu musico[recensere | fontem recensere]

Oldfield iuvenis in nonnullis gregibus musicis interfuit, et aliquos annos musicam vulgarem cum Sally sorore cecinit. Tum iam musicam voce humana carentem composuit et ineuntibus annis 1970 opera sua officinis musicis praebebat, sed primum nulla officina musicen eius provulgare volebat. Tandem Semptembri mense anni 1971 Richardus Branson, qui officinam musicam condendam in animo volvebat, musicen Oldfield audivit et edere consensit Tubular Bells album eius, primum opus ab officina Virgin Records editum. Qua cum officina Oldfield operatus est usque ad annum 1991, donec discordiae causa eam reliquit.

Oldfield bis matrimonio coniunctus est et septem liberos habet ex tribus mulieribus. In compluribus nationibus habitavit: Maioricae et Ebusi in Hispania, in Principatu Monoeci, Angelopoli Californiae, atque in Helvetia. Constat eum anno 2009 in Bahamenses insulas immigrare decrevisse et domum suam Maioricae venum dedisse. Praeter Sally sororem etiam Terry frater eius musicus est, qui ambo in eisdem albis ac Michael cecinerunt.

Alba ab Oldfield edita[recensere | fontem recensere]

Oldfield citharā PRS Custom 24 canens.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]