Music of the Spheres

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Music of the Spheres est album Michaelis Oldfield anno 2008 editum. Carmen On My Heart a supranista Hayley Westenra canitur. In carmine autem "Shabda," chorus Latine cantat:

 Terra autem erat inanis super faciem abyssi,
 lux aeterna dona nobis,
 terra autem erat in caeli

Cuius primus versus invenitur in Genesi, primo Bibliorum libro (Gen. 1:2). In versu "Lux aeterna dona nobis" coniunguntur duae sententiae in Requiem inventae: "Lux perpetua luceat eis" et "Requiem aeternam dona eis," quae sententiae scilicet false coniunguntur, quia obiectum "lux aeterna" deberet dici accusativo "lucem aeternam." Ultimus autem versus est variatio primi, sed in eo "caeli" debeat dici "caelis." Quare hic ipsi versus electi sint, et quare non recte coniungantur, nescimus.

Carmina albi[recensere | fontem recensere]

  1. Harbinger
  2. Animus
  3. Silhouette
  4. Shabda
  5. The Tempest
  6. Harbinger (bis)
  7. On My Heart
  8. Aurora
  9. Prophecy
  10. On My Heart (bis)
  11. Harmonia Mundi
  12. The Other Side
  13. Empyrean
  14. Musica Universalis

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Musica Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!