Ommadawn

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Ommadawn est tertium album musicum Michaelis Oldfield anno 1975 editum. Sicut Tubular Bells et Hergest Ridge, etiam Ommadawn in maximam partem tantum instrumentis musicis canitur sine voce humana, etsi in prima parte operis chorus lingua Hibernica cantitat. Parti secundae etiam inserta est cantiuncula "On Horseback," in qua Oldfield ipse cantat.

Oldfield dixit se voluisse cantum in Ommadawn esse potius non nisi voces quam verba significantia. Itaque a collega sua petivit, ut scriberet ea verba quae primum ei in mentem venirent, quae, sicut Oldfield scribit in libro Changeling, erant "Daddy's in bed, The cat's drinking milk, I'm an idiot, And I'm laughing" ('Pater in lecto iacet, feles lac bibit, caudex sum, et rido'); in alio quidem loco, verba fuisse fertur "The cat is in the kitchen, drinking milk. I am the idiot singing" ('Feles in culina lac bibens, et equidem sum caudex cantatrix'). Utique, haec translata sunt in Hibernicam linguam, ex quo fiebat:

Ab yul ann idyad awt / En yab na log a toc na awd / Taw may on omma dawn ekyowl / Omma dawn ekyowl.

Ex verbis omma dawn Oldfield titulum albi accepit.[1]

Carmina albi[recensere | fontem recensere]

  1. Ommadawn, Part 1, 19:23
  2. Ommadawn, part 2, 17:17(cui carmini inest etiam cantiuncula "On Horseback")

Notae[recensere | fontem recensere]

Musica Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!